Mons Sancti Salvatoris (Eichsfeldia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mons Sancti Salvatoris.
Ecclesia Sancti Salvatoris in monte.
Salve Crux Pretiosa.

Mons Sancti Salvatoris[1] (Theodisce: Hülfensberg) est collis vel parvulus mons in Eichsfeldia pago.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mons in territorio communis Geismarani inter urbes Escevegiam et Hagiopolim iacet, culmine 448 metris super mare.

Peregrinatio religiosa[recensere | fontem recensere]

Peregrinatio spiritualis ad Montem Sancti Salvatoris ab anno 1360 notum est. Finis peregrinantibus est Crucis Sancti Salvatoris visio - "Salve, crux pretiosa!".[2]

Quando ordo Sancti Francisci huc venit anno 1860 et peregrinationes spissiores fiebant. Mons omnis tempore communismi saevientis ad limitem inter Germaniam liberam et Germaniam orientalem situs erat in zona multis restricta. Peregrinationes tunc obstaculis diversis iterum atque iterum impediebantur. Populus peregrinans saepe in hominibus ad limitem habitantibus tantummodo consistebat.

Peregrinationes maioris momenti factae sunt e.g. die dominica ante festum Christi ascensionis in coelos, die dominica post dominicam pentecostalem, die festo Sancti Ioannis Baptistae (die 24 Iunii), die festo archangeli Michaelis (die 29 Septembris).

Anno 1874, quando Borussi christifideles catholicos crudeliter tractare coeperunt, multi apparuerunt ut una cum episcopo Conrado Martino missam celebrarent. Postea episcopus in carcerem iactus est. Tempore Primi belli pancosmici quoque multi peregrinabantur. Post Secundum bellum mundanum traditio reorta est: anno 1949 milia XL fidelium oratum venerunt, mense Iunio 1949 decem milia iuvenum cum episcopo auxiliari Adolpho Bolte Fuldensi. Ob multos profugos (e.g. e Silesia) numerus pereginantium adhuc crescebat, antequam communistae anno 1952 zonam restrictam instituerent. Monachi Franciscani politicos allocuti permissiones speciales pro gregibus annuntiatis peregrinaturis nacti sunt. Anno 1995 Germania reunificata milia LX peregrinantium et migrantium in monticulum ascenderunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Sancti Salvatoris spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Johann Wolf: Kritische Abhandlung über den Hülfensberg. Göttingen 1808, Seite 31 (mons sancti salvatoris anno 1374).
  2. Thomas T. Müller et al.: Der Eichsfelder Gehilfe. Das romanische Gnadenbild auf dem Hülfensberg. Verlag Mecke Duderstadt 2011

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johannes Müller, Josef Keppler: P. Joannem Müller (Societas Iesu): Mons adjutorii seu Salvatoris Christi. (1671) Nachdruck Verlag Mecke Duderstadt 1996