Mons Iovis (Naxos)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mons Iovis 1003 m (Aegaei australis physicalis )
Mons Iovis 1003 m
Mons Iovis
1003 m
Situs in Graecia

Mons Iovis (Neograece Ζά sive publice Ζεύς; aevo antiquo ut videtur Δρίος,[1] Drius) est mons insulae Naxi et omnium Cycladum altissimus. Ex inscriptione Graeca ad occidentalia montis latera repertá satis constat sanctuarium ibi temporibus classicis fuisse deo Iove Melosio sacrum.[2] A cacumine et sanctuario haud longe distat Caverna Zae sive Iovis, locus habitationis neolithici.

Nomen Latinum recentius "Mons Iovis Melosii" a marchione de Nointel aut attributum aut confirmatum est, qui die 24 Novembris 1673 montem conscendit inscriptionemque rupestrem iuxta fastigium exarare curavit:

EX HOC VERTIGE MONTIS IOVIS MELOSII MARIS AEGAEI CIRCUMIACTAS INSULAS LX NUMERABAT CAR. FRANC. OLIER MARQUIS DE NOINTEL IMP. GALL. LEGATUS XIV NOV. MDCLXXIII

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eugene Vanderpool, "The Marquis de Nointel in Naxos, A. D. 1673" in Hesperia vol. 46 (1977) pp. 257-258 JSTOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.