Monica Nemni

E Vicipaedia

Monica Nemni (nata Monique anno 1936; mortua die 26 Novembris 2022) fuit linguista et scriptrix Canadiensis, quae serie biographiarum Petri Trudeau, primi ministri Canadae ac familiaris eius, innotuit, quos libros cum Maximiliano Nemni marito conscripsit.[1] Professor linguisticae emerita in Universitate Quebecensi ad Montem Regalem est,[2] ubi munere editoris Cité Libre periodici civilis olim fungebatur.[3]

Young Trudeau: Son of Quebec, Father of Canada, 1919–1944, primum biographiae Trudeauianae volumen, praemium Shaughnessy Cohen pro scriptura politica anno 2006 accepit.[4] Trudeau Transformed: The Shaping of a Statesman, 1944–1965, volumen alterum, erat unus e competitoribus iuxta victorem eiusdem praemii.[1] Volumen tertium, Trudeauianum cursum honorum in politica electiva post 1965 tractans, editurum iri dicitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nemni, Max, et Monique Nemni. 2006. Young Trudeau: Son of Quebec, Father of Canada, 1919–1944. Conversus a Francogallico (Trudeau, fils du Québec, père du Canada) a William Johnson. Toronti: McClelland & Stewart. ISBN 0771067496, ISBN 9780771067495.
  • Nemni, Max, et Monique Nemni. 2012. Trudeau Transformed: The Shaping of a Statesman, 1944–1965. Plattsburgi Novi Eboraci: McClelland & Stewart. ISBN 978-0771051258, ISBN 9780771051272.
  • Nurse, Paul. 2012. Recognitio libri ''Trudeau Transformed: The Shaping of a Statesman, 1944–1965. National Post, 13 Ianuarii 2012. Editio interretialis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "The Shaughnessy Cohen Prize Series, with Max and Monique Nemni."Formula:Webarchive Open Book Toronto, 23 Aprilis 2012.
  2. "History texts biased, linguist charges: Quebec program said to underplay federalist themes," Montreal Gazette, 16 Maii 1996.
  3. "Cite Libre division on display," Montreal Gazette, 26 Martii 1996.
  4. "Biography of Trudeau's youth wins Shaughnessy Cohen prize," CBC News, 28 Februarii 2007.