Monialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monialis in claustro monasterii. Photographema a Doris Ulmann factum, 1930.
Monachae in via. Ystadium, 2019.

Monialis est sodalis feminea ordinis Christiani vel Buddhistici.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Cum religiosi initio voce monachi appellati sint, forma feminea monacha numquam generaliter in usu erat. Vox ab Augustino, Gregorio Magno, et Gregorio Turonensi adhibita est (et adhuc lingua Italiana forma monaca vivit), sed verbum Latinum multo usitatius est monialis, deductum a sanctimonalis, feminam Deo dedicatam designans.

Sunt etiam aliae voces feminam consecratam valentes:

  • Vox nonna origine Aegyptiaca esse videtur (cf. Anglice nun, Theodisce Nonne)
  • soror: Appellatio pro sodalibus femineis cuiuslibet vitae consecratae generis in usu, plerumque autem pro iis, quae operibus externis deditae "vitam activam" agunt, cum monachae sive nonnae clausura papali a mundo seclusae sint, ut "vitae contemplativae" navent.
  • soror monialis, virgo monialis: idem ac monialis valet
  • (soror) inclusa, (soror) reclusa: Monacha, quae libero arbitrio in inclusorium sive reclusorium clavibus vel parietibus includi iussit, deinde sola fenestra cum externis coniuncta, ut perfectius vitam contemplativam ageret.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]