Dioscorides Langobardus

E Vicipaedia
(Redirectum de Monacensis Lat. 337)

"Dioscorides Langobardus", ita nuncupatus, est versio Latina operis Dioscoridis De materia medica, cuius textus in codice manuscripto bibliothecae publicae Bavaricae, siglo Monacensis Lat. 337, servatur. Versio fortasse saeculo VI in Africa septentrionali facta est.[1] Hac versione usus est Marcellus Virgilius Adrianus, qui anno 1518 Florentiae apud haeredes Philippi Iuntae versionem eiusdem operis Latinitate renascenti confecit. Ille in praefatione versionis novae suae confessus est "habuisse nos tamen eius antiquissimum codicem Longobardicis literis scriptum antiquitatis egregium",[2] ita nomen commune "Dioscoridis Langobardi" posterioribus suggerens.

"Dyascorides"[recensere | fontem recensere]

"Dioscorides Langobardus" saeculo XI auctor ignotus in ordinem alphabeticum retractavit (fortasse aut Constantinus Africanus aut discipulus eius),[3] collata etiam versione Latina antiquiori hodie deperdita.[4] Quae recensio "Dyascorides" appellari potest ex orthographia in titulis librorum manuscriptorum usitata. A medicis encyclopaedicisque saeculorum XIII et XIV citatur (versionibus anterioribus neglectis) inter quos Matthaeo Silvatico, Vincentio Bellovacensi, Bartholomaeo Anglico, Simone Genuensi. Fons etiam fuit editionis principis Dioscoridis Latini, anno 1478 editae, Lugduni anno 1512 et Venetiis anno 1514 rursus impressae.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
  • John M. Riddle, "Dioscorides" in F. E. Cranz, P. O. Kristeller (edd.), Catalogus Translationum et Commentariorum: Mediaeval and Renaissance Latin Translations and Commentaries. Annotated Lists and Guides vol. 4 (Vasingtoniae, 1980) pp. 1-143
Editiones
Eruditio
  • J. N. Adams, The Regional Diversification of Latin 200 BC - AD 600 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2007) p. 533 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Marie Cronier, "Le Dioscoride alphabétique latin et les traductions latines du De materia medica" in David Langslow, Brigitte Maire, edd., Body, Disease and Treatment in a Changing World: Latin texts and contexts in ancient and medieval medicine (Lausannae: Editions BHMS, 2010) pp. 189-200
  • John M. Riddle, "The Latin Alphabetical Dioscorides" in Proceedings of XIIIth International Congress of the History of Science, Moscow, 1971, sections III and IV (Moscuae, 1974) pp. 204-209
  • John M. Riddle, "Byzantine Commentaries on Dioscorides" in Dumbarton Oaks Papers vol. 38 (1984) pp. 95-102 JSTOR
  • Max Wellmann, ed., Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica libri quinque (Berolini: Weidmann, 1906-1914) vol. 2 pp. xxi-xxii


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.