Latinitas bona

Moles Cambetiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium electrificinae Cambetis.
Moles cum electrificina cataractaque in Rheno.

Moles Cambetiana est agger ad flumen Rhenum apud vicum Cambetis in Francia.

Moles Electrificinae Cambetis[recensere | fontem recensere]

Post Primum bellum mondanum et Foedus Versaliae Francia magnum canalem lateralem apud Rhenum molibus construxit nomine Magna Alsatiae Canalis. Moles electrificinae Cambetis anno 1932 inaugurata est.

Moles a navibus inter urbes Basilea et Roterodamum apud electrificinam in magna cataracta transitur.

Aedificia secundo bello mundano devastata postea reconstructa sunt.

Moles Cambetis-Niffer[recensere | fontem recensere]

Ad orientem urbis Mulhusiae longus Canalis inter Rhenum et Rhodanum cum canali fluminis Rheni coniunctus est prope vicum Cambetis viam navigationis inter canales creans. Mole cum cataracta anno 1961 ab architecto Le Corbusier delineata anno 1995 ad septentrionem cataracta nova maior constructa est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jochen Rahe, Martin Stieghorst, Urs Weber (ed.): Handbuch Rhein. Darmstadio 2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]