Molendinum papyri (Arnstadium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Molendinum chartaceum (Arnstadium) moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Molendinum chartaceum (Arnstadium). Please give your opinion on the talk page.
German language
Deutsch
Der Vorschlag steht, diese Seite nach Molendinum chartaceum (Arnstadium) zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Molendinum chartaceum (Arnstadium). Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Papyri molendinum; in fundo videtur Ecclesia BMSV

Molendinum papyri (Theodisce: Papiermühle) contignationis cratibus lateribusque confertae media in urbe Arnstadii in septentrione Ecclesiae B.M.S.V. est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Molendinum papyri ipsum in cameris orientalibus habitaculo propinquis erat. Ibi molendinum frumenti monialium Ordinis Sancti Benedicti fuerat, de quo prima mentio facta est anno 1325. Adconstructae partes haud ante annum 1585 factae sunt. Molarum functio adimpleta est usque annum 1859, quo laboratoriis obruentibus ablatis lanificii fabrica advenit. Anno 1882 in ala quapiam intacta et siccarum lavationum taberna maxima et balnea instructa sunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Habitatio institori chartotechnicoque Ioachimo Keyser anno 1633 erecta opus quadratarium quoddam lubricum elegansque est inter vicos duos situm. Eius contignatio vere lucidissima est. Fastigii murus casae pars bellissima est ad Forum inferius spectans. In pedeplanis solidis saxeis sedent tabulata duo elegantiora, quae paulum obliqua nutantia esse videntur. Supra est tectum duorum tabulatorum cum fastigiis et acumine in ea parte quae sub tectum est. Contignationes clarissime distinctae sunt, e quibus tres liberatae frontes - cum alio fastigio ad septentrionem - apparent. Fenestrarum proiecturae omnium tabulatorum sic dictas scalas Thuringienses (genus ornamenti certum) habent. Anno 1730 omnia insuper dealbata sunt.

Porta generis renati sunt et verisimiliter haud ante finem saeculi XVIII initium habuerunt. Anno 1995 restaurationes plures incohabantur necnon conversiones interiorum in habitacula scriptoriave moderna.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (eld.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), Verlag Kirchschlager, prima editio, Arnstadt 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 386.

Incubator-logo.svg Lege Χαρτικὴ μύλη (Ἄρνσταντ) ("Molendinum papyri (Arnstadium)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Molendinum papyri Arnstadiense spectant.