Jump to content

Mihovil Lovrić

E Vicipaedia
(Redirectum de Mitjeel Yoshamya)

Mihovil Lovrić, nonnumquam Mitjel Yoshamya appellatus (natus 1898; mortuus mense Octobri 1976)[1] fuit magister gymnasii classici Zagrabiae. Andrija-Željko Lovrić, alias Zyelimeer Yoshamya, filius et geneticae molecularis eruditus,[2] nonnulla opera nomine Mitjel Yoshamya recensuit et in lucem prodidit, e quibus Mitjel Yoshamya scriptorem rerum opinabilium de historia Liburniae, de philologia linguarum Indoeuropaearum et de vita Vincentii Bunei fuisse asseveravit, locutoremque esse linguae Neoliburnicae aliis incognitae, e stirpe Indoeuropaea ortae, inter linguas longe exstinctas Veneticam et Illyricam intermediae. Narratio de navigationibus Bunei nuper in interrete divulgata est ad historiam explorationis insularum Pacificarum rescribendam (vide Pseudohistoria Vincentii Bunei).

Opera a Mihovil Lovrić scripta aut nomine Mitjeel Yoshamya attributa

[recensere | fontem recensere]
  • "Old Veyan paleogeography in World and Adriatic" in Ognjiste, vol. 10 (Karlovac 1999) pp. 185-196 (Croatice)
  • (cum G. Milazzi): "Ancient origin of Croatian sailing and Adriatic navigators in medieval oceans" in Symposium proceedings: Old-Iranian origin of Croats (Teheran-Zagreb: Iranian cultural center, 1999) pp. 461–472 versio interretialis (pdf) apud www.iranchamber.com (Croatice, Persice)
  • Gan-Veyaan osce bascanski besydaar: Neo-Liburnic glossary, culture and genom. Zagreb: Croatian Scientific Society for Ethnogenesis Studies, 2004. ISBN 953-96125-2-7. [1][nexus deficit]
  • Gan-Veyan osce Bascanski besidar: rječnik, gramatika, kultura i genom Neoliburna: rječnici istočnog Kvarnera: Baška, Rab, Vinodol. Zagreb: Croatian-Indian Association: Croatian Scientific Society for Ethnogenesis Studies, vol. I: 1223, p. 2005. (Croatice, Francogallice), glossarium etiam (Anglice), compendium interretale + glossarium in Wikinfo
  1. Vide The old-Iranian origin of Croats et disputationem.
  2. Institut Ruđer Bošković, ZAVOD ZA MOLEKULARNU BIOLOGIJU[nexus deficit] (Pars Biologiae Molecularis)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.