Missulena bradleyi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mouse spider.jpg
Missulena bradleyi

Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Mygalomorphae 
Infraordo : Fornicephalae 
Superfamilia : Migoidea 
Familia : Actinopodidae 
Genus : Missulena 
Species : M. bradleyi  
Missulena bradleyi 
Rainbow, 1914  
Territorium
Distribution.missulena.occatoria.1.png

Missulena bradleyi est species aranearum familiae Actinopodidarum, in oriente Australiae ora endemica.[1][2]

Gulielmus Iosephus Rainbow hanc araneam descripsit anno 1914, ex specimine Sydneiae Septentrionali conlecta ab Henrico Horton Burton Bradley (1845–1918), eodem tempore praeses Conlegii Custodum Musei Australiani. Rainbow ex conlectore appellavit, quem dixit primus fuisse qui araneas conlegerat.[3]

Species saepe Atracinas esse putantur.[4] Dentes saepe transversi, sed dentes Atracinarum paralleli sunt,[5] et illis saepe est stilla veneni in cacuminibus dentium.

Missulenae bradleyi autumno et hieme nova saepe errant, coniuges petentes.[6] Eae aliquando in stagnis natandi cadunt.[5] Casus venenationum hoc tempore crescere solent.[7] Usitata morsuum Missulenae bradleyi indicia sunt torpor et prurigo ad locum morsus, cum diaphoresi, dolor capitis, et nausea. Quamquam Missulena bradleyi videtur periculosissima generis species, graves ab hac specie invenenationes sunt rarae. Plurimi morsus litteris medicis mandati antivenenum non requisiverunt, et indicia gravia non habuerunt. Venenum toxinum robustoxini veneni Agelenidarum simile habet; antivenenum aranearum infraordinis Tuberculotarum efficax ad graves Missulenarum bradleyi morsus invenitur. Omnes autem Missulenae, Tuberculotarum dissimiles, minus infensae erga homines sunt, morsus siccos saepe dantes.[8]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. "Mouse Spiders". Australian Museum .
  2. "Mygalomorphae or primitive spiders" .
  3. Gulielmus Iosephus Rainbow, "Studies in Australian Araneidae: No. 6: The Terretelariae," Records of the Australian Museum 10(1914):187–270 [268–270]. Textus.
  4. "Mouse Spiders". Australian Museum. 14 Novembris 2010 .
  5. 5.0 5.1 Queensland Museum (2013). "Mouse Spiders". Animals of Queensland. South Brisbane, Queensland: Queensland Government 
  6. Australian Reptile Park (2010). "Mouse Spider". The Hands On Zoo. Somersby, New South Wales: self 
  7. Geoffrey K. Isbister, "Mouse Spider Bites (Missulena spp.) and Their Medical Importance," Medical Journal of Australia 180(5) (2004): 225–227.
  8. Isbister 2004.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!