Minutula saltatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Choreae Gallicae lentioris figura prinicipalis e libro Petri Rameau[fr] Le Maître à danser (Magister saltatorius).
Textus: "(2) iuvenis duos passus a laeva facit (3) duos passus prorsus umerum avertens (1) et unum retrorsum a dextra; (2) virgo duos passus minutos a laeva (3) duos passus prorsus umerum avertens (1) et unum retrorsum a dextra".

Minutula saltatio[1] vel Chorea Gallica lentior[2] (Francogallice menuet) est genus saltationis et musicae, cuius nomen de passu minuto derivatum est. In numeris 3/4 duobus vocibus saltatio minutula scribi solet; post primam saltationem secunda sequitur, tribus vocibus composita, saepe trio nominata. Si prima saltatio in maiore composita est, secunda saepe in eadem tonalitate minore componitur. Post secundam prima saltatio repetitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab origine chorea est Francogallica rustica, quae a genere quodam choreae rusticae nomine branle originem cepit. A saeculo septindecimo medio in diebus saltationis sollemnibus[3] recepta est. Ab Ioanne Baptista Lully in drama melicum inclusa est (primum anno 1673, in drama Cadmus et Hermione) et ab Ioanne Philippo Rameau in ballationem. In serie operum[4] saepe inter sarabandam[5] et gigue ponitur, quo fine Bachius et Handelius saltationes minutulas scribebant; Handelius interdum etiam aperturam saltatione minitula finiebat. In symphoniam ut pars tertia a Matthaeo Georgio Monn[de] et Ioanne Venceslao Stamic[cz] inducta est, ubi usque ad initium saeculi XIX manserat, cum scherzo locum eius cepit (Beethoven solas in symphonias I et VIII saltationem minutulam induxit, scherzo in multas alias). Iosephi Haydn saltationes minutilae alacriores sunt e saepe iterum choream rusticam memorare possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. «Minué» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 697. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice) Vel saltatio gradu lentior, staticulus.
  2. Jacob Eberhard Gailer, Neuer Orbis Pictus für die Jugend (Reutlingen, 1833), p. 504. Vel tripudium Gallicum, tripudium sedatum (Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бал.
  4. Suite, Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  5. F. Marini Merseni Harmonicorum libri, Lutetiae 1636 p. 156.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]