Ministerium Educationis Indianorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cherokee High School et eius ager harpasti, una ex scholis a Ministerio Educationis Indianorum administratis.

Ministerium Educationis Indianorum,[1] olim Officina Rationum Educationis Indianorum[2] appellatum, cuius sedes Vasingtoniae Districtus Columbiae patet, est pars Ministerii Interioris Civitatum Foederatarum sub secretario adiutore rerum Indianorum. Praestat directionem et tractionem omnium officiorum educationis ministerii, inter quae formatio consiliorum et modorum operandi, cura omnium actuum rationum, et approbatio pecuniarum pro educationalium ministerii officiis collectarum et dictarum.[3] Ministerium administrat 184 scholas et dormitoria in 63 reservationibus in viginti tres civitatibus sita, inter quae septem oecotrophea praeter reservationes et 122 scholae a tribubus tribalibusque educationis collegiis sub locationibus vel concessionibus ministerii recte administratae.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel fortasse Ministerium Educationis Indianae. Anglice: "Bureau of Indian Education."
  2. Vel fortasse Officina Rationum Educationis Indianae. Anglice: "Office of Indian Education Programs."
  3. "Indian Affairs FAQs," Bureau of Indian Affairs.
  4. "Indian Affairs FAQs," Bureau of Indian Affairs.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]