Milner Tozaka

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Milner Tozaka
Res apud Vicidata repertae:
Milner Tozaka: imago
Nativitas: 21 Octobris 1951;

Officium

Officium: Member of the National Parliament of the Solomon Islands, Member of the National Parliament of the Solomon Islands
Munus: Legatus, Politicus

Consociatio

Factio: no value

Memoria

Laurae: Officer of the Order of the British Empire

Georgius Milner Tozaka (die 21 Octobris 1951 natus) est politicus insularum Salomonis.

Collegium technicum Malanguna breveque temporis spatium universitatem Papuae Novae Guineae frequentavit. Studia apud universitatem Pacifici Australis Suvae in insulis Vitiis non ante annum 1993 absolvit. In regimine insularum nativarum operam dedit et ab 2000 usque in 2005 commissarius superior i.e. legatus iuxta Australiam Camberrae meruit. Ab 2006 parlamento insularum Salomonis deputatus est. Brevissimum temporis spatium anno 2006, iterum a mense Decembri 2007 usque in diem 25 Augusti 2010 minister ab officiis publicis fuit, primis ministris Snyder Rini et Theoderico Sikua. A die 15 Decembris 2014 a primo ministro Manasse Sogavare convocatus est ad officium ministri rerum externarum quo hodie usque fungitur, primo ministro annis recentioribus Rick Houenipwela.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud parlamentum insularum Salomonis
Ministri rerum externarum Salomonenses