Microhistoria

E Vicipaedia

Microhistoria est profunda minoris unitatis investigationis bene definitae investigatio historica, plerumque unius eventus, communitatis vici, familiae, singuli hominis. Microhistoria autem in campo tam distingui potest a simplice studio casus ut ea velit "[rogare] magnas quaestiones in locis parvis," secundum definitionem apud Carolum Joyner dato.[1] Notio microhistoriae scriptae in Italia decennio 198 orta est, ubi microstoria (Italice) historiam culturae[2] et societatis[3] comprehendere coepit. Libri autem E. P. Thompson[4] et Emmanuelis Le Roy Ladurie,[5] microhistoriae Britannica et Francica praecurrentes, opus Ginzburgianum antecesserant.

Ginzburg ipse evolutionem termini microhistoriae adumbravit.[6] Fortasse primus casus in titulo commentarii Pickett’s Charge: A Microhistory of the Final Charge at Gettysburg, July 3, 1863 (1959) a Georgio R. Stewart historico Americano scripto apparet.[7] Varii usus alii decennium 197 inveniuntur, cum eruditi verbum plerumque cum aspectibus magnis de structura comparabant, et eius res detrectabant.

Microhistoria rerum gestarum scriptores Francicos et Germanos magnopere decennia 199 et 200 movebat, cum libros classicos in nonnullis linguis produceret.[8] Videri potest pars historiae culturae cum historia mentis (histoire des mentalités) Scholae Annalium Francicae, historia quotidiana (Alltagsgeschichte) Germana, et anthropologia historica. Notionis Germanicae simillima est, sed ea, praecipue in versione Italica, vehementius dicit agenturam actorum historicorum et ergo culturam non vult videre vim statuentem.

Nexus interni

Microhistorici notabiles

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charles W. Joyner, Shared Traditions: Southern History and Folk Culture (Urbana: University of Illinois, 1999), p. 1.
  2. Carolus Ginzburg, Il formaggio e i vermi (Augustae Taurinorum: Einaudi, 1976.
  3. Giovanni Levi, L’eredita immateriale: Carriere di un esorcista nel Piemonte del seicento (Augustae Taurinorum: Einaudi, 1985.
  4. E. P. Thompson, Whigs and Hunters: The Origins of the Black Act (1975)
  5. Emmanuel Le Roy Ladurie, Montaillou (1975).
  6. Carolus Ginzburg, "Microhistory, Two or Three Things That I Know about It," in Threads and Traces (Berkeley: University of California Press, 2012), pp.193-214.
  7. George R. Stewart, Pickett’s Charge: A Microhistory of the Final Attack on Gettysburg, July 3, 1863 (Bostoniae: Houghton Mifflin, 1959, reimpressus Dayton, 1983).
  8. Exempli gratia, Natalia Zemon Davis, The Return of Martin Guerre (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1983.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!