Michael de Abercron

Michael de Theod. von) Abercron (natus die 17 Novembris 1952 in Fundo Ehlersdorf in Holsatia) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.
Iuventus et eruditio[recensere | fontem recensere]
Pater eius possessor magni fundi in Holsatia fuit. Ipse anno 1972 Lubeci testimonium maturitatis accepit. Annis 1972 - 1974 nauta militavit. Deinde apud Academiam Holsatorum Chiloniensem agriculturae studebat et anno 1985 doctor agriculturae promotus est. Deinde i.a. pro societate institutionum indagationis agriculturae operam dedit.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
De Abercron sodalis CDU est et annis 2003 - 2008 consiliarius oppidi Elmshorn fuit. Annis 2009 -2012 legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae erat,sed tum noniam reelectus est. Anno 2017 autem legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.
Familia[recensere | fontem recensere]
De Abercron uxorem duxit et duos liberos habet.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michalem de Abercron spectant. |