Michael d'Escoto Brockmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Michael d'Escoto Brockmann
Res apud Vicidata repertae:
Michael d'Escoto Brockmann: imago
Nativitas: 5 Februarii 1933; Angelopolis
Obitus: 8 Iunii 2017; Managua
Patria: Nicaragua, Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: Legatus
Munus: Legatus, Politicus, sacerdos
Patronus: Consociatio Nationum

Consociatio

Factio: Sandinista National Liberation Front
Religio: Catholicismus

Memoria

Laurae: Thomas Merton Award, Lenin Peace Prize

Michael d’Escoto Brockmann (natus Angelopoli die 5 Februarii 1933; Managuae mortuus die 8 Iunii 2017), presbyter catholicus, fuit politicus et legatus Nicaraguensis.

Filius legati Michaelis Escoto Muñoz, Civitatibus Foederatis partim educatus, alumnus fuit seminarii Maryknoll prope urbem Novum Eboracum, ubi presbyter missionarius anno 1961 ordinatus est, et scholae artis diurnariae universitatis Columbiae. In Nicaraguam reditus, sodalis iam factionis Sandinistarum, a die 19 Iulii 1979 usque ad 25 Aprilis 1990 minister a rebus externis meruit, praeside Daniele Ortega; qua ratione ab anno 1985 suspensus est a divinis iussu papae Ioannis Pauli II. A mense Septembri 2008 usque ad mensem Septembrem 2009 Consociationis Nationum Communis Conventus praeses fuit. Anno 2014 iussu papae Francisci ad officia divina restitutus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides conventus generalis Nationum Unitarum 1946–2010
Emblem of the United Nations.svg
Paulus Henricus Spaak (Belgia) • Osvaldus Aranha (Brasilia) • Iosephus Arce (Argentina) • Herbertus Vere Evatt (Australia) • Carolus Romulo (Philippinae) • Nasrollah Entezam (Irania) • Ludovicus Padilla Nervo (Mexicum) • Lester Pearson (Canada) • Vijaya Lakshmi Pandit (India) • Eelco van Kleffens (Nederlandia) • Iosephus Maza (Chilia) • Rudecindus Ortega Masson (Chilia) • Wan Waithayakon (Thailandia) • Leslius Munro (Nova Zelandia) • Carolus Malik (Libanus) • Victor Andreas Belaúnde (Peruvia) • Fridericus Henricus Boland (Hibernia) • Mongi Slim (Tunesia) • Machometus Zafrullah Khan (Pakistania) • Carolus Sosa Rodríguez (Venetiola) • Alexander Quaison-Sackey (Gana) • Amyntor Fanfani (Italia) • Abdul Rahman Pazhwak (Afgania) • Cornelius Mănescu (Romania) • Aemilius Arenales Catalán (Guatimalia) • Angela Elisabetha Brooks (Liberia) • Eduardus Hambro (Norvegia) • Adam Malik (Indonesia) • Stanislaus Trepczyński (Polonia) • Leopoldus Benites (Aequatoria) • Abd al-Aziz Butafliqa (Algerium) • Gasto Thorn (Luxemburgum) • Hamilton Shirley Amerasinghe (Taprobane) • Lazarus Mojsov (Iugoslavia) • Indalecio Liévano (Columbia) • Salim Ahmed Salim (Tanzania) • Rüdiger von Wechmar (RFG) • Ismat T. Kittani (Iracum) • Emericus Hollai (Hungaria) • Georgius Illueca (Panama) • Paulus Ioannes Firminus Lusaka (Zambia) • Iacobus de Piniés (Hispania) • Humayun Rasheed Choudhury (Bangladesha) • Petrus Florin (DDR) • Dantes Caputo (Argentina) • Iosephus Nanven Garba (Nigeria) • Guido de Marco (Melita) • Samir Shihabi (Arabia Saudiana) • Stojan Ganev (Bulgaria) • Samuel Insanally (Guiana) • Amara Essy (Litus Eburneum) • Didacus Freitas do Amaral (Portugallia) • Razali Ismail (Malaesia) • Gennadius Udovenko (Ucraina) • Desiderius Opertti (Uruguaia) • Theo-Ben Gurirab (Namibia) • Harri Holkeri (Finnia) • Han Seung-soo (Respublica Coreana) • Ioannes Kavan (Cechia) • Iulianus Hunte (Sancta Lucia) • Ioannes Ping (Gabon) • Ioannes Eliasson (Suecia) • Hayā Rāšid Āl Ḫalīfa (Baharina) • Srgjan Kerim (Res publica Macedonica) • Michael d'Escoto Brockmann (Nicaragua) • ʿAlī ʿAbd al-Salām al-Turaikī (Libya)