Michael Wróbel

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Michael Wróbel
Res apud Vicidata repertae:
Michael Wróbel: imago
Michael Wróbel: imago
Michael Wróbel: subscriptio
Michael Wróbel: subscriptio
Nativitas: 5 Martii 1856, 17 Martii 1856; Omium
Obitus: 1 Aprilis 1910, 14 Aprilis 1910; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Nadezhda Zabela-Vrubel

Memoria

Sepultura: Sepuchretum Novodevicense

Michael Alexandri filius Wróbel[1] seu Vrubel' (Russice Михаил Александрович Врубель, tr. Michail Aleksandrovič Vrubel' ; 17 Martii 185614 Aprilis 1910) fuit pictor Russicus more generis florali.

Thamar et Daemon (pictura Michaelis Wróbel pro poemate Daemon Michaelis Lermontov, anno 1890 creata).

Michael Wróbel ab anno 1880 in Academia Artium Petropolitana studebat, sed anno 1884, studiis in Academia non completis, Kioviam movit, ubi ad annum 1889 colebat et icones atque opera tectoria pro ecclesia Orthodoxa pinxit. Postea Moscuam venit, et thema daemonis ut principale in creatura sua habuit (inter alia, picturas pro poemate Daemon Michaelis Lermontov creavit), quod pictura daemonis strati finitum est anno 1902. Eodem anno morbo mentis gravi affectus, Wróbel in curam psychiatricam venit. Opera eius optimae temporis illius effigies graphicae (quarum est, e.g., effigies Valerii Brjusov) fuerunt. Anno 1905 Michael Wróbel academicus artis picturae ab Academia Artium Petropolitana electus est. Anno 1906, pictura eius ultima (visionem Ezechielis depingenti) non completa, caecitate affectus est. Eodem anno factus est valetudinarius nosocomii psychiatrici Petropoli, ubi quattuor annos post obiit.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen gentilicum Wróbel originem Polonicam habet, et traducitur "passer" [1], [2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Wróbel spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon