Michael Wigglesworth

E Vicipaedia

Michael Wigglesworth (1631–1705) fuit minister Puritanus et poeta cuius poema Dies Fati in Nova Anglia optime venitum est.

Matriculavit in Collegio Harvardiano, gradum A.B. anno 1651 accepit, ibique tutor usque ad annum 1654 didicit, aliquando autem in Carolopoli et Malden Massachusettae contiones habens. Factus est minister perennis in oppido Malden anno 1654, quamquam rite ordinaturus tantum anno 1656.[1] Anno 1662 protulit The Day of Doom, "summarium theologiae Calvinisticae versibus incultis expositum,"[2][3] quod "statim populo gratissimum factum est. Mille octingenta exemplaria singulo anno venerunt, et poema locum securum in Puritanis Novae Angliae domibus proximum saeculum tenuit."[4] Obiit in oppido Malden die 10 Iunii 1705. Epitaphium super sepulcrum Cottono Mathero tributum est:[1]

Verba Anglica Verba Latine reddita

His pen did once Meat from the Eater take
And now he's gone beyond the Eater's reach
His body once so thin was next to none
From hence he's to unbodied spirits flown.
Once his rare skill did all diseases heal
And he doth nothing now uneasy feel.
He to his paradise is joyful come
And waits with joy to see his Day of Doom.

Calamus carnem ex Voratore olim eripuit,
et nunc praeter captum Voratoris ivit.
Corpus olim omnibus tenuius fuit.
Hinc ad manes non corporeos volavit.
Rara omnes olim sanavit sollertia morbos,
Et nunc nihil sollicitum sentit.
Ipse ad paradisum laetus venit,
laeteque exspectat suum Diem Fati.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 William P. Trent et Benjamin W. Wells, Colonial Prose and Poetry: The Beginnings of Americanism 1650–1710 (Novi Eboraci: Thomas Y. Crowell Co., 1903), pp. 47–48.
  2. Anglice: "doggerel epitome of Calvinistic theology,"
  3. Colonial Prose and Poetry (1903).
  4. Anglice: "attained immediately a phenomenal popularity. Eighteen hundred copies were sold within a year, and for the next century it held a secure place in New England Puritan households."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]