Michael Wellby

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michael Sinclair Wellby (1928-2012), e familia argentariorum ortus, Collegii Marlburiensis alumnus, annum duodevigesimum agens iuxta patrem sub porticu Halkin Arcade vici Knightsbridge Londiniensis ornamenta pretiosa venditare incepit. His annis res argenteas praecipue Germanicas, curiosissime factas sed a multis eo tempore spretas, pretiis minimis adquirebat. In taberna sua ad Grafton Street vici Mayfair posita, a mercatoribus Europaeis frequentata, ab annis 1960 negotiabat. Gemmata olim ab illo possessa apud Sotheby mense Decembri 2012 vendita sunt. Museum Ashmoleanum Oxoniense mense Ianuario 2013 ornamenta aurea et argentea ostentavit pulcherrima et divitissima e collectu Michaelis Wellby qui museum heredem collectú privato suo instituerat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.