Michael Le Quien

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael le Quien

Michael Le Quien (natus die 8 Octobris 1661 Gesoriaci, mortuus 12 Martii 1733 rerum historicarum scriptor Francicus erat.

Collegio Plessaei-Dormiano eruditus anno suo vicesimo in conventum dominicanum in Parisiorum suburbio Sancti Germani intravit. Conventus Scti. Honorati vico siti bibliothecarius linguis Graeca, Latina, Arabica, Hebraicaque pollebat.

Inter opera eius nominari possunt:

  • Defensio textus hebraici versionisque vulgatae, gallice composita Parisiis anno 1690 edita. Hoc opus apud apud I.-B.Migne Scripturae sacrae cursum, tomum III (Parisiis anno 1861 editum) reperiri potest.
  • Panoplia contra Schisma Graecorum, Parisiis, 1718.
  • Oriens Christianus, magnum opus postume editum, Parisiis, 1740.
  • Sancti Iohannis Damasceni Opera, Parisiis, 1712.