Michael Gorčakov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Michael Demetrii filius Gorčakov anno 1849

Michael Demetrii filius Gorčakov (Russice: Михаил Дмитриевич Горчаков, tr. Michail Dmitrievič Gorčakov, natus die 8 Februarii (?) 1793, mortuus 30 Maii 1861 Varsoviae) dux militum Russicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gorčakov nobilissima gente natus anno 1807 ad exercitum Imperii Russici accessit. Anno 1809 succenturio factus bello Persico interfuit. Et in pugnis contra Napoleonem I imperatorem Franciae certavit, i.g. anno 1812 apud Vorotunum se fortior praestabat. Celeriter promotus et iam anno 1824 generalis maior erat. Anno 1828/29 in bello contra Imperium Ottomanicum pugnavit et obsidionibus Durostori et Shumen (in Bulgaria intefuit. Anno 1831 etiam militibus suis insurgentes Polonicos suppressit. Anno 1846 gubernator Russicus Poloniae nominatus est et anno 1849 contra Hungaricos rebus novis studentes acriter egit. Anno 1853 Gorčakov duce Russiae exercitus Moldaviae et Valachiae occupavit. Quo facto commotus Imperium Ottomanicum Russiae bellum indixit. Gorčakov omnibus Russicis copiis ad Danubium certantibus imperavit. Anno 1854 cum militibus suis et Ioanne Paskevič frustra Durostorum obsidebat. Postea eodem anno dux exercitus in Proelio Almae in Crimaea peninsula suaciatus est. Mense Martio 1855 successor Alexandri Menšikov summus dux copiarum Russicarum in Crimaea nominatus est. Anno 1856 usque ad mortem iterum gubernator Poloniae erat. Sebastopoli sepultus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]