Michael Dummett

E Vicipaedia
Michael Dummett Eques anno 2004.

Michael Dummett Eques, Socius Academiae Britannicae (natus Michael Anthony Eardley Dummett Londinii 27 Iunii 1925; mortuus Oxoniae 27 Decembris 2011), fuit philosophus Anglicus, "inter philosophos Britannicos maximi momenti saeculi proximi et princeps patientiae racialis aequalitatisque suasor"[1] descriptus.[2]

Alumnus fuit Aedium Christi Universitatis Oxoniensis,[3] ubi usque ad 1992 professor Wykehamianus logicae docuit. De historia philosophiae analyticae scripsit, insignissime interpres operum Gottlob Frege, commentariosque ingeniosos rei fecit, praecipue in philosophiis mathematicae, logicae, et linguae, atque in metaphysica. Innotuit opere de veritate et significatione et earum implicationibus in disceptationibus inter realismum et antirealismum, vocabulum quidem quod ipse eruditis gratissimum fecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "among the most significant British philosophers of the last century and a leading campaigner for racial tolerance and equality."
  2. Laudatio, Telegraph, 28 Decembris 2011.
  3. Stuart Brown, ed., Dictionary of Twentieth-Century British Philosophers (Bloomsbury Publishing, 2005), 1:237.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Auxier, R. E., et L. E. Hahn, eds. 2007. The Philosophy of Michael Dummett. Library of Living Philosophers, 31. Sicagi: Open Court.
  • Brandl, Johannes L. et Peter Sullivan, eds. 1999. New Essays on the Philosophy of Michael Dummett. Rodopi. ISBN 9042004665.
  • Green, Karen. 2001. Dummett: Philosophy of Language. Polity. ISBN 074562295X.
  • Heck, Richard G., ed. 1998. Language, Thought, and Logic: Essays in Honour of Michael Dummett. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198239203.
  • Kirkham, Richard. 1992. Theories of Truth. (Capitulum 8 de significatione Dummettiana.) Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Matar, Anat. 1997. From Dummett's Philosophical Perspective. Walter de Gruyter. ISBN 3110149869.
  • Weiss, Bernhard. 2002. Michael Dummett. Princeton University Press. ISBN 0691113300.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]