Michaël Maria Olmus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michaël Maria Olmus, sive vulgo Miguel Maria (del) Olmo, fuit Hispanicus sacerdos Catholicus qui, Napoleone regnante, Tolosae in Francia habitavit.

Bello finito paceque in Europa post Congressum Vindobonensem confirmata, proposuit ut civitas nova in media Europa conderetur, cui nomen Romam Tulliam dedit, et in qua solum lingua Latina in usu esset. Proposuit ut unaquaeque civitas Europae decem mitteret cives ad hanc novam civitatem fundandam

Defendit suum propositum in libro cui titulus est Otia Villaudricensia. De lingua latina colenda et civitate latina fundanda (1817) quem scripsit cum rusticationem fecerat in vico cui nomen Villaudricum prope Tolosam situm.

Ludovicus XVIII rex Franciae huic incepto favebat, attamen nullum successum habuit.

Eius liber[recensere | fontem recensere]

Otia Villaudricensia Michaelis 0lmo, Hispani, S. Theol. Doct., ad octo magnos Principes qui Vindobonae anno 1815 pacem orbis sanxerunt, de Lingua Latina colenda et Civitate Latina fundanda liber singularis. Accedit epist. auctoris ad Barberium Vemars cum responsione Vemars. Tolosae, typis Joannis Matthaei Douladoure, 1816, in-8°.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.