Miassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Miassus
Res apud Vicidata repertae:
Miassus: insigne
Civitas: Russia, Imperium Russicum, Unio Sovietica
Locus: 55°3′0″N 60°6′0″E
Numerus incolarum: 151 856
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Miass Urban Okrug

Geographia

Superficies: 112 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Miassus (discretiva)

Miassus[1] (Russice Миасс, Miass, Baschkirice Мейәс) est urbs regionis Celiabinscensis Russiae. In ripis Miassi fluminis patet. Incolarum habet 151 472 anno 2020.

Miassi e machina volatili hora vespertina hiemali despectus anno 2013

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia urbis tota de fodinis cupri et auri dependet. Anno 1773 fabrica cupri producendi hic aedficari incepit et colonia eius operariorum. Fabrica Miassiana colonia longe nuncupabatur. Saeculo XIX ineunte et aurum prope Miassum inventum est et fabrica coloniaque crescebant. Anno 1891 e Miasso simul ac ex Eocratea ferrivia Transsibirica construi coepit. Anno 1926 in numerum urbium inclusus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. V, XXVI. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°3′0″N 60°6′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Miassum spectant.