Mexicum Septentrionale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica, Mexico Septentrionali viride claro colorato.
Despectus in portum Mazatlan.

Mexicum Septentrionale (Hispanice el Norte de México, saepissime El Norte imminutum[1]) est septentrionalis regio culturalis et geographica in Mexico, quae varie in litteris aliquot aut omnes civitates Californiam Inferiorem, Californiam Inferiorem Meridianam, Chihuahuam, Coahuilam, Durangum, Novam Legionem, Sinaloam, Sonoram, et Tamaulipas comprehendere dicitur. Inter fines cum Civitatibus Foederatis est Flumen Grande.

Victus Mexici Septentronalis in carnem boum, caprarum, suumque et tortillas farinaceas nititur.[2] Immigrantes Germanici caseum et res lactearias in regionem introduxerunt. Nachos, caseatillae, et burritos, necnon barbecue (Hispanice carne asada), fortasse sunt clarissima regionis fercula.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam La tierra al norte del trópico 'Septentrionalis tropici terra' et Aridoamerica, nomen per ludibrium datum.
  2. Torres Siller 2017.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burian, Edward. 2015. The Architecture and Cities of Northern Mexico from Independence to the Present. Austinopolis: University of Texas Press. ISBN 9780292771901.
  • Hobbs, Joseph J. 2008. World Regional Geography. Cengage Learning. ISBN 978-0495389507.
  • Mize, Ronald L, et Alicia C. S. Swords. 2010. Consuming Mexican Labor: From the Bracero Program to NAFTA. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 9781442601581.
  • Torres Siller, María Isabel. 2017. "Mundo Gourmet: Platillos típicos de Torreón," Food and Travel 124, 29 Iunii 2017. Textus interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 25°42′0″N 103°10′48″W