Jump to content

Mestrum compositum

E Vicipaedia
Mestrum compositum carro aperto praeditum, exemplar quod societas Lely anno 1970 fabricata est.
Fucus video de mestro composito, 2022.

Mestrum compositum[1] est machina versatilis quae ad varia frugum genera efficaciter metenda excogitata est. Trīs distinctos metendi processūs in unum coniungit: messis, tritura, et ventilatio. Inter fruges usitate cultas sunt triticum, avena, secale, hordeum, maizum, sorghum, glycine, linum, helianthus, canola. Stramentum, sic separatum et in agro iacens, ex caulibus foliisque relictis, nutrimentis plerumque carentibus, constat; id minutatim conciditur, in agrum spargitur, aratro in sŏlum miscetur, aut in fasces colligitur stragulum vel pabulum pecoris.

Compositus generis Claas Lexion 570, carro incluso, tritore rotario, et gubernatione automatica ab instrumentis lasericis ducta, avenam metit.

Patricius Bell, clericus et inventor Scoticus, anno 1826 mestrum(en)(d) excogitavit (sed diploma patens non petiit), quae principium forficis plantarum sectarum adhibebat, quod principium iam hodie in usu est. Machina Belliana ab equis trahi solebat; nonnullae in Civitatibus Foederatis venumdatae sunt. Anno autem 1835, Hiram Moore, inventor Americanus, primum verum mestrum compositum fabricari coepit et diploma patens adeptus est, machinam quae frumenta cerealia metere, terere, ventilare potuit. Prima exemplaria ab equis, mulis, bobus trahebantur.[2]

Progressus similis in Australia evolutionem implicavit machinae Anglice stripper appellatae, quae in stripper Gallico condita est, a Ioanne Ridley aliisque in Australia Australi ante annum 1843 excogitatae. Quae machina solum capita plantarum colligebat, caules super terram reliquens.[3]. Stripper et machinae similes pauciores partes moventís habebant, et solum capita colligentes, minus energiá utebantur. Emendationes Hugonis Victoris McKay fecerunt ut compositus in commercio prosper anno 1885 esset, nomine Sunshine Header-Harvester.[4]

Nexus interni

Partes usitati mestri compositi hodierni (Anglice descriptae)
1) Reel
2) Cutter bar
3) Header auger
4) Grain conveyor
5) Stone trap
6) Threshing drum
7) Concave
8) Straw walker
9) Grain pan
10) Fan
11) Top Adjustable sieve
12) Bottom sieve
13) Tailings conveyor
14) Rethreshing of tailings
15) Grain auger
16) Grain tank
17) Straw chopper
18) Driver's cab
19) Engine
20) Unloading auger
21) Impeller
Compositus generis "Sunshine" in regione Henty Novae Cambriae Australis Australiae.
Mestrum compositum societatis John Deere 9870 STS cum 625D.
Mestrum compositum societatis Case, a viginti mulis ductum.
Exemplar John Deere 9870 STS.
Generalia
Societates notabiles quae mestra composita fabricantur
  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
  2. "About Combine harvesters". Mascus UK .
  3. "Sunshine Header Harvester" .
  4. Timesonline.co.uk, accessum 31 Septembris 2009.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad mestrum compositum spectant (Combine harvester, Combine harvesters).