Meschita Giangir (Constantinopolis)

E Vicipaedia
Meschita Giangir

Meschita Giangir,[1] Turcice Cihangir Camii est aedes Constantinopolitana anno 1559 aedificata ad memoriam principis Giangir, filii natu minimi imperatoris Suleimani magnifici coniugisque Roxolanae, designante architecto Sinan. Giangir enim, puer aegrotans et gibbus, nihilominus a parentibus delectus, nullae provinciae (sicut fratres) praepositus, cum patre in expeditione bellica profectus est, in quo itinere frater eius natu maior Mustapha, falso accusatus, patris iussu die 6 Octobris 1553 necatus est. Giangir tristitia motus cibum recusare hacque ratione mox mortuum esse traditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Meschita Giangir super Bosporum eminens. Aedificium navale, subter visum, hodie Universitatem bellarum artium "architecti Sinan" accipit

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De meschita Giangir (Turcice)
  • "Cihangir Camii" apud İstanbuldaki camiler (Turcice)