Mervyn Stegers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mervyn Keith Maria Stegers (vulgo Mervyn, natus die 4 Maii 1951 in municipio Fareham (Britannia) est vir publicus Nederlandicus et magister civium municipii Batavi Tubbergen. Socius factionis christianae-democraticae Bataviae (vulgo: CDA) est.

Civis et Nederlandicus et Britannicus est. Pater originis Batavae, mater originis Britannicae erat. In primis annis aetatis in Britannia vivit. Postea familia in municipium Batavum Den Helder migravit. In Den Helder adolevit.

Stegers municipii Den Helder magistrum urbanum (legum vindex administrationis pecuniariae) fuit prius quam decreto regali Tubbergensis magister civium nominatus est. Ab anno 1988 usque ad annum 1996 causidicus fuit. Prior praceptor scholae negotiationis atque administrationis fuit.

Mervyn Stegers coniugatus est et filios duos et filiam habet.