Mens (dea)

E Vicipaedia
Situs opinabilis aedicularum Mentis et Veneris Erycinae prope templum Iovis Optimi Maximi Capitolini.

Mens est intellectus vel ratio vel mens sana specie divina induta. Quae persona mythologica apud Romanos saepe inter alias deas abstractas numerabatur.[1] Menti delubrum in Capitolio consecratum erat.

Cum enim Hannibal anno 217 a.C.n. pugna ad Trasumennum lacum exercitum a Gaio Flaminio consule insipienter ductum devicisset, Titus Otacilius Crassus praetor obnoxius libris Sibyllinis iussuque senatus Romani Menti aedem in Capitolino monte exstruendam curavit. Duobus annis post, die 8 Iunii, hoc delubrum Menti sollemniter consecratum est, una cum aede Veneri Erycinae aedificata.[2] Quae delubra coniunctim instituta uno tantum canali discreta erant.[3] Quae vicinitas vix fortuita erat, sed potius in relatione quadam notionum posita. Nam Venus Erycina ad primum bellum Punicum artesque Martiales referebatur; Mens autem de expeditione sapienter molienda admonebat. Itaque se complebant.[4] Delubrum Menti eo quidem anno institutum est, quo Gaius Flaminius mente consultatrici amissa male rem gessit insidiasque Hannibalis intravit. Sane opus erat intellectus et rationis usu, ut res publica mente sana administraretur: quam sanitatem Mens dea daret spemque populo singulisque hominibus augeret.

Mens dea praesertim extra Romam Mens Bona appellabatur et inter servos libertosque colebatur, sicut Alba Fucenti, Calibus, Carsiolis, Paesti, Tiburi.[5] Imaginem Mentis deae in nummis Paestinis designatam Carellius ita explicat:[6] "Mulier stolata in sella sedens intra aediculam distylon, d(extra) volumen tenere videtur." Anno autem 193 Helvius Pertinax imperator cudendum curavit nummum, in quo Mens pedibus stans, corona Laetitiae et sceptro Iunonis ornata, politicam et militarem intellegentiam repraesentare apparet.[7]

Aedes Mentis restaurata esse videtur a Marco Aemilio Scauro, consule anni 115 a.C.n., post expeditionem, in quam anno 107 a.C.n. adversus Cimbros exercitum eduxit.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Leg. 2.19; N.D. 3.47 & 88; Plin. Nat. 2.14.
  2. Liv. 22.9.7-9; 23.31.9; Ov. Fast. 6.241-248.
  3. Liv. 23.31.9.
  4. Orlin 2002: 102.
  5. Peter (1897), de Visscher (1958), de Visscher & Mertens (1958), Torelli (1980-1981), Buonocore (1985).
  6. Carellianae tabulae (1850: 70).
  7. Belloni (1924).
  8. Cf. Cic. N.D. 2.61.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Belloni G. G. (1924) Mens e opinione pubblica nella monetazione di Pertinace. Contributi dell' Istituto di Storia antiqua dell'Università del Sacro Cuore 5: 189-203.
  • Bitto I. (1977) Venus Erycina e Mens. Un momento della propaganda politica romana durante la seconda guerra punica. Archivio storico Messinese 28: 121-133.
  • Brizzi, Giovanni (1994) Il culto di « Mens » e la seconda guerra punica : la funzione di un' astrazione nella lotta ad Annibale. L'Afrique, la Gaule, la religion à l'époque romaine (= Mélanges Marcel Le Glay), collegit Yann Le Bohec, p. 512-522. Latomus. (Collection Latomus, 226)
  • Buonocore, Marco (1985) Il magister Iunius ed il culto di Mens à Carsioli. Parola del passato 40: 384-386.
  • Carellianae tabulae (1850) = Francisci Carellii nvmorvm Italiae veteris tabvlas CCII edidit Caelestinus Cavedonius. Lipsiae MDCCCL. sumptus fecit Georgius Wigand.
  • Cenerini, Francesca (1986) Mens Bona e aures. Nota epigrafica. Epigraphica 48: 99-113.
  • Cenerini, Francesca (1989) Mens Bona: proposta per un'iscrizione lusitana. Conimbriga 28: 111-119.
  • Guittard, Charles (2016) Dieux de la joie et du bonheur à Rome: quelques entités religieuses. Joie et bonheur, 83-92, ed. Michel Mazoyer, Valérie Faranton, Charles Guittard. L’Harmattan.
  • Marbach, Ernst (1939) Mens. RE XVII 936-937.
  • Mello, Mario (1968) Mens bona: Ricerca sull'origine e sullo sviluppo del culto. Libreria scientifica editrice.
  • Montanari, E. (1976) Mens. Religioni e Civilità 2: 173-235.
  • Orlin, Eric Michael (2002) Temples, Religion, and Politics in the Roman Republic. Brill.
  • Peter, Rudolf (1897) Mens. Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie II 2, 2798–2800, ed. Wilhelm Heinrich Roscher. Teubner.
  • Phillips, C. Robert III. (2006) Mens. Der Neue Pauly, ed. Hubert Cancik & al.
  • Rüpke, Jörg (2008) Göttliche Macht ohne Gesicht: eine religionswissenschaftliche Sondierung. Vorsehung, Schicksal und göttliche Macht, 1-22. Ediderunt Reinhard Gregor Kratz & Hermann Spieckermann. Mohr Siebeck.
  • Simon, Erika (1992) Mens. Lexicon iconographicum mythologiae classicae 6, 1, 477-479.
  • Torelli, M. (1980-1981) C. Cocceius Flaccus, senatore di Paestum, Mineia M. F. e Bona Mens. Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia (Università di Perugia) 18, 1: 105-115.
  • de Visscher, F. (1958) Alba Fucens. Les campagnes de 1957-1958. Bulletin de la Classe des lettres et des sciences morales et politiques (Académie Royale de Belgique) 44: 507-517.
  • de Visscher, F. & Mertens, J. (1958) Sculptures antiques découvertes au cours de la dernière campagne de fouilles à Alba Fucens. Atti della Accademia Nazionale dei Lincei, Classe di Sxienze morali, storiche e filologiche 13: 104-106.