Jump to content

Memoria molecularis

E Vicipaedia

Memoria molecularis est technologia coacervationis datorum quae species moleculares ut elementa coacervationis datorum, non circuitus, res magneticas, materias inorganicas, vel formas corporeas, adhibet.[1] Elementum moleculare describi potest epitolium moleculare, et sic per ullum e nonnullis mechanismis agere potest, inter quos coacervatio onerum, photochromismus, et mutationes capacitantiae. In perfecta memoriae molecularis machina, quaeque molecula unum bit datorum continet, ad ingentem datorum capacitatem ducens; versimilius autem est pragmatica artificia permultis molecularum pro quoque bit uti, modo opticae coacervationis datorum trium dimensionum (quarum multa exempla putari possunt machinae memoriae molecularis). Locutio memoria molecularis, sicut locutio memoria computatralis, saepissime adhibetur ad celerrimam electroniceque fictam status solidi coacervationem significandam. Hodie, memoriae moleculares solum in laboratoriis inveniuntur.

Nexus interni

  1. Shipway, Katz, et Willner 2001.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Shipway, A. N., E. Katz, et I. Willner. 2001. Molecular Memory and Processing Devices in Solution and on Surfaces. Structure and Bonding 99: 237–281.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]