Jump to content

Membra Iesu Nostri

E Vicipaedia
Prima pagina dedicationem Dubenio continens.

Membra Iesu nostri, plenius Membra Iesu nostri patientis sanctissima septem canticorum est collectio a Dieterico Buxtehude directore Theodisco anno 1680 composita.

Opus hoc nobis una tantum editione in Gustavii Dubenii aedibus quem praeter alios dilexit Buxtehudius cuique opus dedicavit conservatum est. Huius operis textus ex versibus e sacra scriptura sumptis additis quidem quibusdam responsis medio aevo confectis constat cui cum sanctus Bernardus Claraevallensis auctor putaretur fuisse rite Dominis Bernardi Orationis Rhythmicae nomen attribuebatur. Carminum hic libellus septem in partibus crucifixi membra corporis ordine commemoravit a pedibus usque ad faciem. Unacuique parti quinque dicatae sunt strophae quae duas in partes autem iterum dividuntur praeter quas ad caput spectent.

Ex his omnibus qui opus illud musicum composuerit tres tantum versus ad membrum venerandum selexit.

Carminum Ordo

[recensere | fontem recensere]
Nr. Titel Scripturae versus Incipit
1Ad pedesEcce super montesSalve, mundi salutare
2Ad genuaAd ubera portabiminiSalve Jesu, rex sanctorum
3Ad manusQuid sunt plagae istaeSalve Jesu, pastor bone
4Ad latusSurge amica meaSalve latus salvatoris
5Ad pectusSicut modo genitiSalve salus mea, deus
6Ad corVulnerasti cor meumSummi regis cor aveto
7Ad faciemIllustra faciem tuamSalve, caput cruentatum

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]