Mellinga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mellinga
Signum urbis

Notatiae elementi
vulgo: Mellingen (dialecto: Melligae)
Pago: Argoviae
Provincia: Aquarum
Ambitus: 4.86km²
Incolae: 4568 (fine anni 2008)
Pars Helvetiae ab: circiter 1415
Lingua: Theodisca
Pagina domestica: www.mellingen.ch
Imago Veteris Urbis
urbs vetus

Municipii collocatio

Mellinga (Germanice: Mellingen) urbs est apud Rusam flumen in Helvetia, inter Bremogartum et Aquas Helveticas sita.

Scripsit dominus Hofmann de Mellinga urbe[recensere | fontem recensere]

MELLINGA oppid. elegans Helvetiae in Argovia, ad Rusam fluv. qui hic ponte insigni iungitur, 1. milliar. German. infra Bremogart. Olim sub Habespurgiis Comitibus, quibus fidelem operam in praelio Tattvillano A. C. 1351. et Sempacensi A. C. 1386. praestitit. Suburbium eius ab Helvetiis incensum A. C. 1388. ipsumque opp idum cum Bremogarto A. C. 1415. a Tigurinis, quibus et alii Helvetii accessêre, occupatum nomine Imperii, et utrumque postea a Sigismundo Imperatore itidem oppigneratum est, salvis tamen veteribus civium iuribus et privilegiis: a quo tempore octo Helvetiorum pagis subest. Horribili incendio arsit, A. C. 1504. malitia exulis cuiusdam: Missa cum imaginibus A. C. 1529. ibidem abolita, sed A. C. 1531. restituta est. Vide Stumpf. de Argovia l. 7. c. 10. Stettlerum, Simlerum, etc.

Veteris urbis pars apud Rusam flumen

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mellingam spectant.