Jump to content

Mella

E Vicipaedia
Wikidata Mella
Res apud Vicidata repertae:
Mella: Insigne
Mella: Insigne
Mella: Mella
Mella: Mella
Civitas: Germania
Locus: 52°12′11″N 8°20′10″E
Numerus incolarum: 46 396
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Jutta Dettmann
Procuratio superior: Circulus Osnabrugae

Geographia

Superficies: 253.95 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bad Essen, Hilter, Dissen am Teutoburger Wald, Bissendorf, Borgholzhausen, Werthera, Rödinghausen, Bünde, Spenge, Preußisch Oldendorf

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Metullum, Bad Dürrenberg, Rennicidorfium, Jēkabpils, Torsocia, New Melle, Niğde, Sint-Denijs-Westrem, Gandavum

Tabula aut despectus

Mella: Situs
Mella: Situs
Mella
Prospectus ad medium commune.

Mella[1] (Theodisce et Saxonice Melle) est commune sui iuris et vetustissima urbs Germanica in Saxonia Inferiore cum 46 000 incolis. Pertinet ad dioecesem Osnabrugensem.[2]

Prima mentio anno 1169[3].

Ex fundatione Dioecesis Osnabrugensis circa annum 780, in regione inter Frisiam et Teutoburgiensem saltum sita, decem ecclesiae pagi sive ecclesiae baptismales ortae sunt. Pago Graingae[4] (Theodisce Graingau) haec erat ecclesia Mellae, quae in praedio curiae villicalis ad possessiones episcopales pertinente aedificata est. Antiquissima mentio ecclesiae Mellae in documento, quae usque ad hodiernum diem servata est, ad annum 1169 pertinet. Mellae, quae etiam Hansa urbs fuit, pristinum castellum est. Anno 1200 aedificata sunt moenia cum turribus. Anno 1250 habitabant 65 equites in castro Gronenbergae. Anno 1359 Mella urbs nominata est. Anno 1363 prima lex civitatis scripta est. In Bello Triginta Annorum Suecia urbem regebat; annis 1649 et 1720 magnum incendium urbem destruxit.[5] Anno 1443 Henricus de Moers, episcopus Osnabrugensis, Mellae privilegium oppidi concessit. Ansibarium curabat ut Mellae voluntas inter Westfalicae Hansae urbes observaretur. Mella ad annum 1866 ad Regnum Hannoveranum pertinuit, quo anno pars Borussiae facta est. Anno 1885 Praefectura Gronenbergensis (Theodisce Amt Grönenberg) et municipium Mellae Borussicum circulum Mellensem (Theodisce Kreis Melle) constituerunt. Postea circulus Mellensis commune generale Mellam factus est. Anno 1972 pristinus circulus cum suis 56 communibus in urbem Mellae coniunctus est, quae ex eo tempore pars Circuli Osnabrugae est.

Clari homines

[recensere | fontem recensere]
  1. ↑ Vide Album studiosorum Academiae. ubi "(...) Henrich Carl Kahmann Mella-Osnabrugensis (...)".
  2. ↑ NDR.de Ortsnamen
  3. ↑ Archetypus in: Domarchiv Osnabrugensis
  4. ↑ Kirchliche und weltliche Herrschaftsstrukturen im Osnabrücker Nordland (9.–13. Jh.), ubi dicitur "(...) in pago videlicet Grainga in villa quae vocatur (...)".
  5. ↑ Homepage Stadt Melle