Melissa (florilegium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Melissa (discretiva)

Manuscriptum Melissae Slavicum

Melissa (Gr. Μέλισσα, i.e. Apis, Slav. Бъчела) florilegium est Byzantinum, in quo sententiae ethicae collectae sunt ex Evangelio, st. Patribus necnon e rhetoribus et philosophis Graecis multae. Saeculo nono compositus est, ut videtur, ab Antonio Melissa, sed aevis mediis saepe nomine Maximi Confessoris inscribebatur.

Saeculo undecimo sive duodecimo liber Russice versus est lateque divulgatus. Fons de Graecia antiqua in terris Slavicis vix unicus erat (etiam sententiae Menandri Slavonice redditae erant).

Editiones[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]