Melekeok

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum civitatis Melekeok.
Tabula civitatis Melekeok.
Capitolium Reipublicae Palauensis.
Litus in Melekeok.

Melekeok est una ex constituentibus Reipublicae Palauensis civitatibus, in medio insulae Babeldaob litore orientali sita. Ngerulmud, novum reipublicae caput, in civitate situm est. Civitas consistit in oris longis, colle, iugis praeruptis, fluminibus, et Lacu Ngardok, maximo et solo naturali aquae dulcis lacu in republica et in omne Micronesia.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Melekeok in litore orientali insulae Babeldaob, maximae Archipelagi Palauensis insulae, situs est. Civitas Melekeok a lacuna in litore orientali ad Rael Kedam (Media Divisio) ad occidentem patet, et sua area est circa 11 milia quadrata. Civitas a civitate Ngiwal ad septentriones, civitate Ngchesar ad meridiem, et civitate Ngaremlengui ad occidentem finitur. Litora civitatis ex oris longis et silvis rhizophoracearum, et pars interior ex paludibus, collibus praeruptis et volubiles vegetatione sparsa tectis, cum silvis densis secundum infimam Divisionem Rael Kedam in oriente, constant.

Lacus Ngardok, aream 4.93 chiliometra quadrata habens, est maximum naturale corpus aquae dulcis in omne Micronesia inventum; parvi autem Crocodylos porosos, crocodylos aquae salsa, sustinet.

Organizationes civitatis[recensere | fontem recensere]

Civitas Melekeok consistit in octo vicis habitatis: Ngeburch, Ngeruling, Ngermelech, Meleceocum, Ngerubesang, Ngeremecheluch, Ertong, Ngerulmud. Capitolium civitatis in colonia Ngerulmud situm est. Capitolium autem reipublicae super colle ad boreoccidentem vici Melekeok versus situm est.

Demographica[recensere | fontem recensere]

Apud censum 2005, 391 homines in civitate Melekeok habitabant. Inter septem vicos distribuuntur, inter quos Melekeok, caput:

  1. Melekeok (271)
  2. Ertong (20)
  3. Ngeburch (34)
  4. Ngeremecheluch (38)
  5. Ngermelech (5)
  6. Ngerubesang (12)
  7. Ngeruling (21)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Melekeok spectant.