Mel insanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rhododendron ponticum, Turcicus mellis insani fons

Mel insanum[1] seu furens[2] seu maenomenon,[3] comestores ad inebrietatem vel incapacitatem stimulans, ab Apibus e.g. melliferis producitur qui flores grayanotoxinum continentes pabulantur, inter quas Eubotryoides grayana Iaponiae, Rhododendron arboreum Nepaliae, R. luteum et R. ponticum Turciae. Mel ibi in agris Trapezuntinis colligitur. In Nepalia ab Apibus dorsatis laboriosis producitur, a populis Gurung et Kulung colligitur.

Leucothoe grayana, Iaponicus fons mellis insani

Mercennarii Cyri iunioris qui cum Xenophonte post annum 401 a.C.n. Graeciam petebant et iuxta Trapezuntem Pontum Euxinum attingerunt mel insanum in itinere gustaverant:

Apum multa fuerunt alvearia, favis refertissima. Ex iis quicunque edissent statim mente commovebantur, iidemque et vomebant et excernebant, neque stare omnino quisquam poterat. Ac qui minus ederant temulentis simillimi reddebantur; qui plus aliquanto furentibus; multi etiam moribundis. Tam multi autem iacebant ut ab hostibus fusi viderentur, quae res effecerat ut plane omnes animum desponderent. At postero die eadem fere hora qua fuerant eo clamitatis genere affecti, resipiscere coeperunt. Tertio deinde ac quarto, ut hi solent qui medicamentum potarint, se erexerunt (Xenophon, Anabasis 4.8.20-21).[4]

Illis rebus fidei dignis a testi oculari relatis, Strabo bellorum Mithridaticorum strategema haud dissimile describit:

Heptacometae tres Pompeii cohortes ontruncarunt dum montana pertransirent. Miscentes enim crateras furentis mellis, quod rami arborum ferunt, potos et mente alienatos adorti facile interemerunt (Strabo, Geographica 12.3.18).[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita recentiores multi, e.g. Iohann Daniel Geyers, Gute Gedancken ... XV Diskurs (Dresdae, 1735) (fasc. 15 p. 26 apud Google Books)
  2. 2.0 2.1 Strabo, Geographica:versio Latina Guarini Veronensis et Gregorii Trifernatis
  3. Plinius, Naturalis historia 21.77
  4. Versio Latina Romuli Amasaei

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
De collectu
De effectu

Nexus externi[recensere | fontem recensere]