Megabazus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa. Darius Baghabuxsa inter socios suos nominat.

Megabazus (Graeceː Μεγαβάζος; Persice Baghabuxša), filius Datuvahya, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. una cum Dario magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito Bardya, hoc est fratris Cambysis, regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius rex fieret qui postea (circa 513 a.C.n. ?) ei exercitum tradidit quo Megabazus Thraciam subegit et usque ad fines Macedonum pervenit cuius rex sese regi Persarum dedit.

Quid de eo narraverit Herodotus[recensere | fontem recensere]

In sermone a rerum gestarum scriptore Graeco Herodoto tradito, quod quidem nihil historici habere videtur et Graeciam redolet, cum coniurati postquam Bardya/Gaumata occidissent, de optima reipublicae forma consulerent, Megabazus oligarchiam praetulisse dicitur cum Darius monarchiam et Otanes democratiam mallent[1]. Certe rex Darius eum in magno honore habebat ː nam cum quidam eum rogasset cuius rei quam maximum numerum habere cuperet respondisse dicitur quam plurimos Megabazos potius quam Graeciam sub iugo.

Darium in expeditionem adversus Scythas comitatus est. Postquam in Asiam rex rediit magnum exercitum Megabazo tradidit quo ille Perinthum cepit, Hellesponticam regionem et Thraciam pacavit, Paeones ad flumen Strymonem incolentes subegit quos deportari in Asiam iusserat Darius, regem Macedonum Amyntan ad foedus iniquum redegit. Deinde Otanes ei successit Sisamnae filius.

Quattuor filios Megabazi nominabat Herodotus ː Zopyrus qui cum Darius Babylonem obsideret sese ipse mutilavit ut Babylonios dolo deciperet[2], Oebares[3], Bubares[4], Pherendates [5]. Fortasse quintus ei fuit ab Herodoto omissus quoniam in tabella quadam Persepolitana de Megabate satrape Arachosiae agitur, filio Megabazi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Klaus Bringmann, "Die Verfassungsdebatte bei Herodot 3.80-82 und Dareios Aufstieg zur Königsherrschaft", Hermes 1976(104)ː 266-279
  2. Thalia 153 sqq.
  3. Erato 33
  4. Polymnia 22
  5. Polyhymnia 67.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]