Latinitas nondum censa

Maximilianus Vasmer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Maximilianus Vasmer
Res apud Vicidata repertae:
Maximilianus Vasmer: imago
Nativitas: 28 Februarii 1886; Petropolis
Obitus: 30 Novembris 1962; Berolinum
Patria: Germania
Nomen nativum: Max Julius Friedrich Vasmer

Familia

Coniunx: Cezaria Baudouin de Courtenay Ehrenkreutz Jędrzejewiczowa

Memoria

Laurae: Knight Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Sepultura: Q1381254

Maximilianus Ioannes Fridericus Vasmer (Theodisce Max Johann Friedrich Vasmer), seu modo Russico Maximilianus Romani filius Vasmer (Russice Максимилиан Романович Фасмер, tr. Maksimilian Romanovič Fasmer; 28 Februarii 188630 Novembris 1962), fuit linguista et lexicographus Germanicus, cuius magnum opus est lexicon etymologicum linguae Russicae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Maximilianus Vasmer natus est Petropoli, die 28 Februarii 1886, in familia mercatoris Germani. Annis ab 1903 ad 1907 in Universitate Petropolitana linguisticae comparativae et slavisticae studebat. Annis ab 1907 ad 1908 in Graecia dialecta linguae Graecae explorabat. Annis ab 1908 ad 1910 in universitatibus Cracoviensi, Vindobonensi et Graecensi Imperii Austro-Hungarici educabatur. Anno 1910 dissertationem pro gradu magistri defendit et venia legendi ut 'privatim docens' recepit in Universitate Petropolitana. Anno 1915 dissertationem pro gradu doctoris philologiae defendit, et ab anno 1917 fuit professor facultatis philologicae Universitatis Saratoviensis.

Post Revolutionem Octobris in Russia, Vasmer, qui illo tempore in Finnia degebat, Saratoviam non rediit, et annis ab 1918 ad 1921 in Estonia ut professor Universitatis Tartuensis laborabat. Dein venit in Germaniam, ubi annis ab 1921 ad 1925 in Universitate Lipsiensi et annis ab 1925 ad 1945 in Instituto Slavico Universitatis Berolinensis professor erat. Anno 1928 electus est socius correspondens extraneus Academiae Scientiarum URSS. Annis ab 1947 ad 1949 erat professor Universitatis Holmiensis. Annis ab 1949 ad 1956 erat professor et praefectus cathedrae slavisticae Universitatis Liberae Berolinensis.

Vasmer multa opera scientifica de linguis Slavicis et aliis scripsit. Notissimus est eius lexicon etymologicum linguae Russicae, anno 1950 primo in lucem editum.

Obiit Berolini occidentali die 30 Novembris 1962.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]