Jump to content

Maximilianus Transylvanus

E Vicipaedia
Wikidata Maximilianus Transylvanus
Res apud Vicidata repertae:
Maximilianus Transylvanus: imago
Maximilianus Transylvanus: imago
Nativitas: 1485; Zevenbergen
Obitus: 1538; Bruxellae
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Maximilianus Transylvanus (natus Maximilian von Sevenborgen circa annum 1490 et mortuus Bruxellis anno 1538) fuit a secretis Caroli V imperatoris. Origo eius non satis certa est, sed plures testes de Flandria dicunt, paucissimi de Transsilvania. Palatium Transylvani Bruxellensem Ianus Secundus memorat.

De Moluccis Insulis, titulus

Composuit Legationem ad sacratissimum ac invictum Caesarem divum Carolum .... ab reverendissimis et illustrissimis principibus ... qua functus est ...Federicus comes palatinus in Molendino regio ult. Novembris Anno MDXIX, anno 1520 Augustae Vindelicorum editam. Alterum eius opus notissimum est; nam cum Ioanne Sebastiano Elcano ceterisque nautis expeditionis Magellanicae, qui reverterant, collocutus, fortasse exemplo Petri Martyris usus, epistolam ad cardinalem Matthaeum Lang von Wellenburg(de) de admirabili et novissima Hispanorum in Orientem navigatione, qua variae et nulli prius accessae regiones inventae sunt, cum ipsis etiam Moluccis insulis beatissimis, optimo aromatum genere refertis (saepe brevius de Moluccis insulis) composuit, a Ramusio anno 1523 editam.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie