Matthias de Janov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Matthias de Janov (natus ante annum 1355 – obiit Pragae die 30 Novembris 1394) fuit magister universitatis Parisiensis, presbyter Catholicus et praedicator Bohemicus, qui inter maxime insignes auctores illorum studiorum et consiliorum est numerandus, quae in Bohemia saeculo 14 et 15 ad reformandam religionem Catholicam pertinebant (vide Reformatio Bohemica).[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Matthias natus est fortasse in Janov in Bohemia. In Praga fuit discipulus praedicatoris Iohannis Milicii. Inter annos 1373 et 1381 Lutetiae vixit, ubi anno 1376 in universitate Parisiensi titulum magistri impetravit. Postea ibidem docebat et theologiam studebat. Anno 1381 Pragam rediit, die 12 Octobris factus est canonicus ecclesiae Pragensis et in hac ecclesia sancti Viti Pragensis praedicavit cottidie et confessiones audiebat. Praedicavit etiam Bohemice in ecclesia sancti Nicolai in Antiqua Civitate Pragensi. Anno 1394 die 30 Novembris mortuus est Pragae et est in ecclesia metropolitana sancti Viti Pragensis sepultus.[2]

Pragae opus suum principalem scripsit: Regulae Veteris et Novi Testamenti. Constat totum hoc Regularum corpus ex quinque libris, quorum quisque aliquot tractatus vel distinctiones continet. Sucundum Matthiam homo christianus Christo et ecclesiae apostolorum conformiter vivere debet abiectis omnibus "adinventionibus, traditioinibus hominum", quibus consuetudines ecclesiae, cultus ac veneratio sanctorum, ritus superflui, luxus in ecclesiis, imprimis autem imagines, adhaerent. Matthias etiam postulat, ut non sacerdotes tantum, sed et laici christiani ad eucharistiam quam frequentissime et si esse potest cottidie sumendam accedant. Auctoritatem huius doctrinae etiam apud auctores aevi hussitici, qui iam non solum communionem frequentem, sed etiam cummunionem calicis populo laicali parare conabantur, permultum valere scimus, nec non et alias Matthiae doctrinas (de Antichristo, de imaginibus etc.) reformationis Bohemicae auctores, ut Iacobellum de Misa et Nicolaum de Dresda, recipisse et laudavisse saepissime animadvertimus.[3]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Tractatus super passione Christi, quem anno 1378, cum adhuc in universitate Parisiensi studiorum causa versabatur, scripsit.
  • Tractatus de secem praeceptis, qui post annum 1381 compositus esse videtur.
  • Sermones, quorum tempora non constant (fortasse post annum 1389 sunt scripti), et ex quibus tantum novem fragmenta servata sunt.
  • Regulae Veteris et Novi Testamenti, opus eius potissimum atque amplissimum.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Vlastimil KYBAL (ed.): Matthiae de Janov dicti Magistri Parisiensis Regulae Veteris et Novi Testamenti. Pragae 1908, pag. III–IV.
  2. "Anno domini MCCCXCIIII, in die sancti Andree obiit venerabilis vir Magister Matthias Parisiensis de Janow, verbi domini Jesu crucifixi sollicitus predicator, et est in ecclesia Pragensi sepultus." Cod. Capit. Prag., D 55, f. 1 in marg. Citatum secundum: Vlastimil KYBAL, M. Matěj z Janova: Jeho život, spisy a učení, Praha 1905, p. 21.
  3. Jana NECHUTOVÁ (Ed.), Matthiae de Janov dicti Magistri Parisiensis Regularum Veteris et Novi Testamensti Liber V De Corpore Cristi (editionis volumen VI), München 1993, pag. XXXI.