Matthias Bartke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Matthias Bartke (natus die 16 Ianuarii 1959 Bremae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bartke anno 1978 testimonium maturitatis accepit et deinde conscriptus militavit. Annis 1981 - 1897 Hamburgi iurisprudentiae studebat. anno 1991 eadem in universitate doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus urbis Hamburgi factus est et in magistratu rerum socialium operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bartke, qui ab anno 1978 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, anno 2013 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]