Matthaeus Morawiecki

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Matthaeus Morawiecki
Res apud Vicidata repertae:
Matthaeus Morawiecki: imago
Nativitas: 20 Iunii 1968; Vratislavia
Patria: Polonia
Nomen nativum: Mateusz Jakub Morawiecki

Officium

Officium: Prime Minister of Poland, Minister of Finance of Poland, Deputy Prime Minister of the Republic of Poland
Munus: Politicus, manager, Rerum gestarum scriptor

Consociatio

Familia

Genitores: Kornel Morawiecki;
Coniunx: Q45034900

Memoria

Laurae: Order of Polonia Restituta, Cross of Freedom and Solidarity

Matthaeus Morawiecki, praenominibus vulgaribus Mateusz Jakub (Vratislaviae natus die 20 Iunii 1968) est politicus Poloniae.

Filius physici et repugnatoris Cornelii Morawiecki participavit iam annum tredecimum agens inter motus politicos. Alumnus est universitatis Vratislaviensis polytechnicumque et scholae oeconomicae eiusdem urbis, insuper universitatum Hamburgensis et Basileensis. Lector meruit ab anno fere 1996 usque in 2004 in urbe nativa apud scholam oeconomicam, quae inter hos annos titulum universitatis adsumpsit. Ab anno 1998 usque in 2002 legatus est conventui regionali Silesiae Inferioris. Minister ab evolutione a die 16 Novembris 2015, deinde eodem tempore minister a vectigalibus a die 28 Septembris 2016 factus est, primo ministro Beata Szydło. Cui succedens ipse primus minister confirmatus est die 11 Decembris 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]