Mater Mumin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mater Mumin in consaepto oblectamino Muumimaailma (sc. Mundus Muminum) in Valle Gratiae

Mater Mumin (Suecice Muminmamman) est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Coniux Patris Mumin et mater Mumintrollet, est mitis et clemens et tranquilla; numquam fere irascitur nec sollicitatur. Fertur exemplar Matris Mumin fuisse matrem scriptoris Tove Jansson ipsius.[1] Semper perulam gerit nigram atque induta est praecinctorio. In libro Muminpappas bravader (sc. Res Gestae Patris Mumin) Mater Mumin revelatur convenisse maritum futurum, cum hic illam nocte procellosa servaret ex mari.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sirke Happonen: Muumiopas, Suomalaisen Kirjallisuuden Seura, 2012. (Finnice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]