Masahiro Mori

E Vicipaedia
Wikidata Masahiro Mori
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12 Februarii 1927; Mieum
Patria: Iaponia

Masahiro Mori, publice 森 政弘 (Mori Masahiro), est automatarius Iaponicus anno 1927 natus, qui ad roboticam et opera automataria magnopere contulit. Conditor certaminis Robocon, in quo studiosi robotorum inter se arte robotica commetiuntur. Quod certamen anno 1981 condidit, cum professoris munere in Instituto Technologiae Tokiensi fungebatur. Et alumnus Universitatis Nagoiae est. Robotum Asimo a Toru Takenaka, discipulo eius, designatum est. Maxime quidem innotuit thesi, quam de affectibus hominum erga robota similia homini proposuit. Affectus eorumque causas descripsit "valle formidabili" usus figura sermonis. Etiam de religione et metaphysica disputavit.

De valle formidabili[recensere | fontem recensere]

Venustas et terribilitas tenui tantum discrimine separantur. Ubi rem aliquam videmus, statim aut delectatione aut offensione movemur. Robota, quo similiora formà fiunt homini, plurimis hominibus usque formidabiliora videri possunt. Aliquatenus benignitatem et compassionem habemus erga aliquas res homini similes, sed parvula facta mutatione designatoria fieri potest, ut subito pro benignitate fastidio impleamur. Hoc est, ubi in vallem formidabilem incidimus.

Anno 1970 Mori commentatiunculam Iaponice scripsit,[1] quam 不気味の谷 (Bukimi no tani) inscripsit. Multis post demum annis Anglice conversa uncanny valley edita est.[2] Qua commentatione Mori hoc proposuit: robotum quo magis simile homini est, eo magis amabile hominibus apparet, donec eo perducitur, ut quadam minima corporis pravitate aspectum alienum faciat. Qua opinione persuasus Mori designatoribus robotorum, ne nimis humana designarent robota, monere voluit.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mori 1970.
  2. MacDorman & Kageki 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • MacDorman, Karl F. & Kageki, Norri (2012) The Uncanny Valley. IEEE Robotics & Automation Magazine 19 (2): 98-100.
  • Mori, Masahiro (1970) 不気味の谷 (Bukimi no tani). Energy 7: 33–35.