Marmor Tauriniacum

Marmor Tauriniacum (Francogallice Marbre de Thorigny) est praeclara stela Latine inscripta et ad annum 238 referenda. Haec stela non procul Cadomo Aregenuae sedecimo saeculo reperta putatur et basis fuit statuae a trium Galliarum legatis in Titi Sennii Sollemnis honorem erectae. Hic Sollemnis e civitate Viducassium sacerdos Romae et Augusti ad Confluentem a legatis electus fuerat et sacra pro omnibus Gallis agebat. Praeterea munus iudicis arcae ferrariarum omnibus probantibus absolverat.
Tripertita est illa inscriptio: nam in fronte Titi Senni Sollemnis merita enumerantur et formula dedicationis textum coronat. In lateribus vero tamquam elogii confirmationes adponuntur exempla duarum epistularum quas Sollemnis patroni ei olim miserunt: dextra praefectus praetorio Aedinius Iulianus clientem Gallicum apud Badium quendam Commianum commendat; laeva parte Tiberius Claudius Paulinus, legatus pro praetore in Britannia et legionis VI Victricis dux, tribunatum semestrem ei pollicetur atque plura dona pretiosa simul mittit. Quae tripertitio in occidentalibus Imperii Romani provinciis raro invenitur. Illa inscriptio ad reciprocantia inter patronum et clientem Romanos beneficia investiganda maxime idonea videtur, item inter proceres Gallorum et praesides Romanos.
Fortuna mala hunc lapidem multis tribulationibus adflixit[1]: imprimis anno 1944 in secundo bello mundano a pyrobolis damnum passus est tum cum curia urbis Sancti Laudi supra eum corruit. Alioqui non e marmore sed e saxo arenaceo constat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Maurice Besnier (1913) pp.21-22. Pascal Vispard (2008) pp.19-24.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]
- Maurice Besnier, «Les origines de l'inscription de Thorigny », Bulletin archéologique du Comité des travaux historiques et scientifiques, 1913: 21-50
- Jérôme Carcopino, "Le marbre de Thorigny", Revue des Études Anciennes, 1948: 336-347
- E. Deniaux, "Recherches récentes autour du marbre de Thorigny", Annales de Normandie, 1999: 81-83
- "Viducasses et Unelles. Recherches sur la municipalisation de l’Ouest de la Gaule" in Cités, municipes, colonies, Éditions de la Sorbonne, 2009 : 231-249
- Louis Harmand, "La restauration du « marbre » de Thorigny", Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France, 1965: 100-101
- Hans Georg Pflaum, Le marbre de Thorigny, Honoré Champion, 1948
- Arthur Stein, "Le Marbre de Thorigny", Listy filologické / Folia philologica Supplementum, 1957: 1-7
- Pascal Vipard , "Marmor Tauriniacum" : le marbre de Thorigny, Vieux, Calvados : la carrière d'un grand notable gaulois au début du troisième siècle ap. J.-C., De Boccard, 2008
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Marmor Tauriniacum spectant.
- CIL 13, 3162: textus apud Epigraphik Datenbank Clauss