Marlen Haushofer

E Vicipaedia
Angiportus Taborweg 19 Styrae, ubi Haushofer annis inter 1960 et 1969 vitam degebat
Pellicula Die Wand anno 2012 primo in Austria videri potest!
Actrix Martina Gedeck una cum pelliculae moderatore Iuliano Pölsler, quando repraesentatio prima in Austria celebratur
Die Sache mit dem Schaf - dedicatio pro M. Haushofer a Christophoro Waghubinger

Marlen Haushofer, vere Marie Helene Frauendorfer (nata die 11 Aprilis 1920 Molln-Frauenstein in Austria Superiore, mortua die 21 Martii 1970 Vindobonae) scriptrix Austriaca illustrissima fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filia saltuarii et camerariae inde ab anno 1930[1] Ursulinarum scholam Lentiensem (cum hospitio meritorio) frequentavit. Autumno autem anni 1938 in gymnasium sororum crucialium Lentiense ire maluit. Cum ambae scholae confessionales essent, socialistae nationales abolitionem earum in gremio ecclesiastico imperaverant. In ludis, qui non iam a monialibus ducti sunt[2], die 18 Martii examen maturitatis fecit. Postquam servitia laboris publicae brevia implevit inde ab anno 1940 linguae et litteris Theodiscis in Alma Matre Vindobonensi studere exorsa est; tres annos post Graecium iit studia numquam finitura. Anno 1941 nupsit stomatologo Manfredo Haushofer, cum quo postea Styram commigravit. Divortium anni 1950 renovatio nuptiarum anno 1958 consecuta est; Haushofer unum filium nothum alterum filium una cum Manfredo habuit.

Sepulcrum Haushoferianum

Iam anno 1946 historiunculae nonnullae in periodicis Lynkeus et Neue Wege vulgatae erant. Successum autem vere felicem habuit anno 1952 narratiuncula praetitulata Das fünfte Jahr, in qua infantis Marili adulescentiam modo sat sobrio describitur. Eius laborem in litteris conficiendis promovebant atque fovebant Ioannes Weigel et Arminius Hakel. Mythistoria Die Wand, anno 1963 edita et anno 2012 in pelliculam conversa, opus magnum fuisse videtur. Ibi vita in silvis remota monstratur, idylleion in catastrophi autem exortum; valore scriptorio mox detecto opus hoc quoque - velut multa alia (libris infantilibus salvis) - in oblivionem cecidit. Paulatim autem critici in scriptis viderunt et - quoad artem - magni aestimaverunt partes mulieribus in mundo virili agendos, quales Marlen Haushofer accurate depinxerat. Itaque annis posterioribus receptio operum omnium gratissima sentiebatur, cui utique mythistoriarum omnium nova editio ex anno 1984 confecta subvenit.

Haushofer tres septimanas ante anniversarium L pro tumore maligno in ossibus insito mortua est; incrematione Vindobonae die 26 Martio 1970 facto urna in sepulcreto Steyr deposita est. Daniela Strigl, quae eius vitam scripserat, anno 2020 ineunte planxit domum editoriam in iubilaeum duplex (de die nativitatis C et die mortis L) vix intenturam esse. Insuper involucra editionis librorum palmalium novae cum femineis effigiebus mollibus praeconia falsa de litterarum qualitate insinuere.[3]

Honores atque praemia[recensere | fontem recensere]

  • 1953 Staatlicher Förderungspreis für Literatur
  • 1956 Preis des Theodor-Körner-Stiftungsfonds
  • 1962 Stipendium der Arthur-Schnitzler Gesellschaft
  • 1965 Kinderbuchpreis der Stadt Wien
  • 1967 Kinderbuchpreis der Stadt Wien
  • 1968 Staatlicher Förderungspreis für Literatur
  • 2007 "Literaturpreis der Stadt Steyr" nominatur pro Haushofer
  • 2019 via "Marlen-Haushofer-Weg" Vindobonae creatur

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Das fünfte Jahr. Narratiuncula. Verlag Jungbrunnen, Vindobonae 1952
  • Eine Handvoll Leben. Fabula Milesia. Zsolnay, Vindobonae 1955, ISBN 3-423-13275-2
  • Die Vergißmeinnichtquelle. Erzählungen. Bergland, Vindobonae 1956
  • Die Tapetentür. Fabula Milesia. Zsolnay, Vindobonae 1957; Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1991, ISBN 3-423-11361-8
  • Wir töten Stella. Historia. Vindobonae 1958
  • Die Wand. Fabula Milesia. Mohn, Gütersloh und Vindobonae 1963; Claassen, Dusseldorpii 1968; Ullstein Verlag, Francofurti ad Moenum/Berolini/Vindobonae 1985, ISBN 3-548-30169-X; Klett, Stuttgart 1986, ISBN 3-12-351960-0; Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1991, ISBN 3-423-11403-7; List, Berlin 2004, ISBN 3-548-60571-0
  • Bartls Abenteuer. Forum, Vindobonae 1964; Claassen, Dusseldorpii 1988, Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1990; Ullstein, Monaci 2002, ISBN 3-548-60156-1
  • Brav sein ist schwer. Liber infantilis. Jugend und Volk, Vindobonae 1965; G und G, Vindobonae 2003, ISBN 3-7074-0162-6
  • Himmel, der nirgendwo endet. Fabula Milesia. Mohn, Gütersloh 1966; Claassen, Dusseldorpii 1969; Fischer, Francofurti ad Moenum 1986
  • Lebenslänglich. Erzählungen. Stiasny, Graecii 1966
  • Müssen Tiere draußen bleiben? Jugendbuch. Jugend und Volk, Vindobonae 1967; Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1993
  • Schreckliche Treue. Erzählungen. Claassen, Dusseldorpii 1968, Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1990
  • Wohin mit dem Dackel? Jugendbuch. Zsolnay, Vindobonae 1968; G und G, Vindobonae 2004, ISBN 3-7074-0163-4
  • Die Mansarde. Fabula Milesia. Claassen, Dusseldorpii 1969; Fischer, Francofurti ad Moenum 1990, ISBN 3-596-25459-0; Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1999, ISBN 3-423-12598-5
  • Schlimm sein ist auch kein Vergnügen. Kinderbuch. Jugend und Volk, Vindobonae 1970; G und G, Vindobonae 2003, ISBN 3-7074-0162-6
  • Begegnung mit dem Fremden. Gesammelte Erzählungen I. Claassen, Dusseldorpii 1985; Claassen, Hildesiae 1985, ISBN 3-546-44189-3; Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1990
  • Die Frau mit den interessanten Träumen. Erzählungen. Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1990
  • Marlen Haushofer: Die Überlebenden. Unveröffentlichte Texte aus dem Nachlaß. Aufsätze zum Werk.; edidit Christine Schmidjell, Lentiae (Landesverlag) 1991
  • Brav sein ist schwer. Hörbuch. edition-o, Vindobonae 2011, ISBN 978-3-99022-022-1
  • Der gute Bruder Ulrich. Märchen-Trilogie. Aeniponti 2020, ISBN 978-3-99039-165-5

Dramata audienda[recensere | fontem recensere]

  • Das Kreuzworträtsel. Rot-Weiß-Rot, 12.3.1953
  • Die Überlebenden. Radio Bremen, 20.6.1958
  • Ein Mitternachtsspiel. WDR, 27.12.1984
  • Der Wassermann. WDR/ ORF, 16.5.1999

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Die 12.2.2012 pellicula in opus Die Wand prima vice Berolini datur, Iuliano Pölsler moderatore[4] Anno autem 2016 fit pellicula in mythistoriam Wir töten Stella Martina Gedeck histrione principali

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ulf Abraham: Topos und Utopie. Die Fabula Milesiae der Marlen Haushofer. In: Vierteljahresschrift des Albert Stifter Instituts des Landes Oberösterreich. 35:1–2, 1986, p. 53–83
  • Anke Bosse, Clemens Ruthner (ed.): „Eine geheime Welt aus diesem Splitterwerk enträtseln...“. Marlen Haushofers Werk im Kontext. Francke Verlag, Tubingae-Basileae 2000
  • Anne Duden (Hrsg.): „Oder war da manchmal noch etwas anderes?“ Texte zu Marlen Haushofer. Verlag Neue Kritik, Francofurti 1986
  • Franziska Frei Gerlach, Schrift und Geschlecht. Feministische Entwürfe und Lektüren von Marlen Haushofer, Ingeborg Bachmann und Anne Duden. Dissertation. In: Erich Schmidt: Geschlechterdifferenz & Literatur. Ausgabe 8. Berolini 1998
  • Christine Hoffmann: Die Verrücktheit einer Generation. Schreibweisen von „Jungen Autorinnen“ in den Fabula Milesiaen von Marlen Haushofer. Vindobonae 1988
  • Jörg Kaiser: Marlen Haushofers Fabula Milesia "Die Wand" als Darstellung eines psychischen Ausnahmezustands. Diplomarbeit, Graecii 2003.
  • Dagmar C. Lorenz: Biographie und Chiffre. Dissertation. Cincinnati 1974
  • Dagmar C. Lorenz: Marlen Haushofer – Eine Feministin aus Österreich. In: Modern Austrian Literature. 12:3–4, 1979, p. 171–191, ISSN 0026-7503
  • Christine Schmidjell (ed.): Marlen Haushofer: Die Überlebenden. Unveröffentlichte Texte aus dem Nachlaß. Aufsätze zum Werk. Oberösterreichischer Landesverlag, Lentiae 1991
  • Sabine Seidel: Reduziertes Leben. Untersuchungen zum erzählerischen Werk Marlen Haushofers. Universität Passau 2006 (Textus in interreti)
  • Ansgar Skoda: Isolation als Selbstentwurf. Das dialektische Verhältnis von Utopie und Restriktion am Beispiel von Marlen Haushofers "Die Wand" und Ingeborg Bachmanns "Malina". Magisterarbeit, Bonnae 2010.
  • Daniela Strigl: Marlen Haushofer. Die Biographie. Claassen, Berolini 2000, ISBN 3-546-00187-7
  • Oskar Jan Tauschinski: Eine neue Phase in Marlen Haushofers Prosa. In: Gerhard Fritsch (ed.): Literatur und Kritik. Nummer 47/48. Iuvavi 1970, p. 483–488, ISSN 0024-466X
  • Regula Venske: „... das Alte verloren und das Neue nicht gewonnen...“ In: Inge Stephan (ed.): Frauenliteratur ohne Tradition. Francofurti 1987, p. 99–130

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Daniela Strigl: „Wahrscheinlich bin ich verrückt ...“ Marlen Haushofer – die Biographie. Editio altera. List Taschenbuch im Ullstein Verlag, Berolini 2008, ISBN 978-3-548-60784-9, p. 63.
  2. Nomen novum scholae pristinae erat 2. Oberschule für Mädchen in Linz, magistris eisdem ac antea porro instruenstibus.
  3. Daniela Strigl: Das Gehirn wird endlich aufhören zu denken], tractatio in actis diurnis "Frankfurter Allgemeine Zeitung", 8.4.2020, p. 12
  4. Apud IMDb

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Marlen Haushofer spectant.