Marius Alexa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Marius Alexa sive frequentius Marius Alexa, vulgo Dietmar Alexa, Werinensis, est latinista, musicus, violinista, linguista et scriptor latinus, natione Theodiscus.

Fuit propraeses LVPAe, societatis cuius praeses erat Inga Pessarra.

Carmen in honorem Titi Marii Alexae[recensere | fontem recensere]

In eius honorem poeta Alaenus Divutius carmen[1] hoc composuit:

Ad Titum MARIUM ALEXAM diem natalem agentem d.16 m. Sept. 2001°. 6 Sept. 2001.
Primum te novi prope litus amoenum, o Alexa,
Vestendae, miro micuit cum Belgica sole.
Primus tu fueras inter quos ore rotundo
audivi Latia dici diverbia lingua.
Semper in aure sonat violinae cantus acutus,
qua nos tunc iuvenes, iuvenis gaudere iubebas,
semper adhuc fluctus repetunt tua carmina, Alexa!
Quam rapido cursu fugere haec tempora pulchra
quorum testis ades, tu praecipuusque creator.
Tunc tibi sub risu florebat barba nigrescens,
nunc tibi sub risu canescit barba perenni.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • 2009: Das Urwort, Verinae (Werne), ed Werne: Urwort-Verl., 2009.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.suberic.net/~marc/vandievoetpoematanumerata_A.html Poesis Latina ab Alaeno Divutio scripta. Latin Poetry by Alain Van Dievoet et versio nova in Alaudis.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!