Jump to content

Marina Omurensis

E Vicipaedia
Wikidata Marina Omurensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16. saeculum; Iaponia
Obitus: 11 Novembris 1634; Nagasacium
Patria: Iaponia

Memoria

Sanctus (feriae die 11 Novembris)

Marina Omurensis, seu Marina de Omura[1] (Iaponice 大村のマリナ, Omura no Marina; mortua die 11 Novembris 1634), fuit mulier Iaponica, quae missionarios Catholicos tempore persecutionis celavit et protexit. Anno 1626 Ordinem Tertium Dominicanum intravit, vota paupertatis, castitatis et oboedientiae professans.

Cum anno 1634 Christiana esse et missionarios adiuvisse comperta esset, comprehensa est et catenis vincta. Fidem Catholicam constanter tenens, Nagasaci in rogo combusta est. Marina inter XVI Martyres Iaponiae numeratur, a Papa Ioanne Paulo II die 18 Octobris 1987 canonizata, una ex primis feminis Iaponicis sanctis declarata.[2] Dies festus eius celebratur die 28 Septembris.[3]

  1. "Marina de Omura, virgo"; Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, Sectio pro Cultu Divino, Notitiae, n. 177 (Civitatis Vaticanae 1981): 227 .
  2. Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, Sectio pro Cultu Divino, Notitiae, n. 261 (Civitatis Vaticanae 1988): 237 .
  3. De vita canonizationeque sanctorum XVI martyrum Iaponiae apud situm interretiale Dicasterii de Causis Sanctorum. (Italice)

Nexus interni