Maria in Litore

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus exterior ecclesiae S. Mariae in Litore
Interiora ecclesiae S. Mariae in Litore

Maria in Litore[1] (theodisce Maria am Gestade) est templum Vindobonae in media urbe, ubi olim pars fluminis Danuvii fluebat; inde "in litore." Per quoddam angiportum nomine Am Gestade (i. e. in litore) scalis arduis ad portam itur, quapopter ecclesia nonnumquam S. Maria ad Scalas (theodisce Maria Stiegen) dicitur. In veterrimis Viennae ecclesiis numeratur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum structum est anno 882; anno 1154 ampliatum et episcopo Passaviensi dedicatum est. Postea Benedictinis Scotis traditum, Passavienses id iterum recepere 1302. Anno 1330 et 1414, modo Gothico restructum est. Etiam nunc in eo sunt pretiosae imagines Mariae Annuntiationis et Mariae Coronationis, pictae annis 14501460. Tempore Napoleonis usatum horreum sive receptaculum armarum deinde Ecclesiae Catholicae Romanae redditum est (nam 1820 Congregationi Sanctissimi Redemptoris). Sub altari speciali reliquiae patroni urbis Vindobonae, Sancti Clementis M. Hofbauer venerantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Maria in Litore spectant.