Maria Juchacz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Maria (Theodisce: Marie) Iuchacz (nata Marie Gohlke 15 Martii 1879 Landsbergi iuxta Wartam, mortua 28 Ianuarii 1956 Dusseldorpii) politicarum rerum perita Theodisca factionis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam primariam finitam Juchacz primo ancilla, deinde opifex laboravit, annis 1896 - 1898 etiam ministra aegrotorum erat. Tum ad annum 1913 Sartrix fuit. Anno 1903 sartori Bernhardo Juchacz nupsit, duos liberos habuit. Postquam anno 1906 divortium fecit, Landsbergum reliquit et Berolinum cum liberis et sorore venit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Juchacz anno 1908 ad factionem Socialem Democraticam Germaniae accessit et Rhenaniae provinciae secretaria feminarum erat. Ad annum 1933 inter rectores factionis fuit. Cum anno 1917 sodales sinistrae factionem USPD condidissent inter eos et Clara Zetkin, Juchacz diurnaria facta est et diurnum feminarum "Gleichheit - Zeitschrift für die Interessen der Arbeiterinnen" rexit. Anno 1919 Juchacz inter legatos Consilii Formae Civitatis Constituendae cum feminis 37 alteris, quae primo in parlamento Germanico sederunt. 19 Februarii primam orationem feminae in parlamento habuit. Juchacz ad usque annum 1933 legata Dietae Imperii Germanici mansit.

Inter dictatura Nazistam[recensere | fontem recensere]

Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Juchacz primo in Saraviam, quae civitas tum a Societate Civitatum administrabatur, deinde anno 1935 in Franciam, postremo anno 1940 in CFA fugit. Ad usque annum 1948 Novi Eboraci vixit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Anno 1949 in Germaniam revenit atque Dusseldorpii vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]