Maria Comnena (regina Hierosolymitana)
Appearance
Maria Comnena (Graece Μαρία Κομνηνή; nata anno 1154; mortua ante mensem Octobrem 1217) fuit femina nobilis Byzantina e familia Comnenorum. Fuit filia, e quadam Taronitissa (praenomine hodie ignoto) genita, illius Ioannis qui dux Cypri meruit. Avus igitur Mariae fuit Andronicus et patruus Manuel imperator, filii Ioannis II imperatoris.
Die 29 Augusti 1167 Tyri in urbe Maria Amalrico Hierosolymorum regi nupsit, qui ex ea genuit:
- Isabella, nata 1172, postea regina
Amalrico mortuo Maria Baliano de Ibelino anno 1177 nupsit, qui ex ea genuit:
- Ioannes, natus 1178, postea dominus de Berytio
- Philippus
- Margarita
- Helvis
- filia, nomine hodie ignoto, quae Hierosolymis anno 1187 captis in servitutem cadit
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Maria Komnene" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |